Jugulum vero, si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit, et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest: nonnumquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur; fereque id, quod a pectore est, super id, quod ab humero est, in posteriorem partem inclinatur[*](Hipp. De artic. § 14)[*](τὸ μὲν ἀπὸ τοῦ στήθεοσ πεφυχὸσ ὄστέον ἐσ τὸ ἄνω μέροσ ὑπερέχειν, τὸ δὲ ἀπὸ τῆσ ἀχρωμίης. . . ἐν τῷ χάτω μέρει εἶναι.De artic. § 14.)). Cujus ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum humeri motu consentit; itaque, eo subsistente, subit humerus agitatus. Raro vero admodum in priorem partem jugulum inclinatur[*](τὸ δὲ ἀπὸ τῆσ ἀχρωμίησ ὀστέον ὑπερέχειν χαὶ ἐποχέεσθαι ἐπὶ τοῦ ἑτέρου.Ibid. Hoc capitulum aut male ex Hippocrate a Celso excerptum, aut inepte a librario depravatum.)); adeo ut magni professores numquam se vidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen ejus rei auctor Hippocrates est[*](De artic. § 15). Verum, ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas jugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est, et illud in priorem attrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, humerus autem in priorem
p.342
partem adducendus est: ac, si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed humerus ipse attollendus
[*](Ibid. § 14, medio): si casu superior est, id, quod a pectore est, implendum lana, et humerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet
[*](Paul. Aeg. VI, 93, ed. Briau); ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda; tum retusa ossa committenda sunt; si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est, in vino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ex ferula facto canaliculo, eodemque intus incerato, ne fascia diducatur. Quae jugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius: quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro vero jugulo, si id fractum est, ad alam sinistram; a sinistro ad dextram, rursusque sub ala sana fascia dari debet: post haec, si jugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem deligandum est: supinusque homo collocandus. Cetera eadem facienda, quae supra comprehensa sunt.
Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae vel franguntur, vel forantur, vel colliduntur, vel finduntur; ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta[*](cf. 7, p. 341). Horum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est: quo sanescente, rimas quoque ossis, aut, si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est, et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud, quam quiescendum; imponendumque ceratum est, et leniter deligandum, sanitate ossis dolor finiatur.
Proprie tamen quaedam de costa dicenda sunt; quia juxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os, sed interior pars ejus, quae rara est,
p.343
laedatur: interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur, nec febricula sequitur, nec quidquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est; tactu tamen is locus leviter indolescit
[*](Hipp. De artic. § 49). Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt
[*](cap. 8), facere; et a media fascia incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet: ab uno vero et vicesimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat; quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem tempus curationis vitandus clamor, sermo quoque multus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quidquid vel tussim vel sternutamentum movet: ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa perfracta est, casus asperior est: nam et graves inflammationes, et febris, et suppuratio, et saepe vitae periculum sequitur. Ergo, si vires patiuntur, ab eo brachio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est; diutiusque inedia pugnandum. Panis vero ante septimum diem non assumendus; sed una sorbitione vivendum: imponendumque ei loco ceratum ex irino
[*](cf. cap. 4, etIV, 4,2) factum, cui cocta quoque resina adjecta sit; aut Polyarchi
[*](cf. V, 1 8 8) malagma; aut panni ex vino et rosa et oleo; superque imponenda lana succida mollis, et duae fasciae a mediis orsae, minimeque adstrictae: multo vero magis omnia vitanda, quae supra posui; adeo ut ne spiritus quidem saepius movendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixagine, vel ex ruta, vel ex stoechade, vel ex cumino et pipere. Gravioribus vero doloribus urgentibus, cataplasma imponi quoque conveniet vel ex lolio, vel ex hordeo, cui pinguis.fici tertia pars sit adjecta. Et id quidem interdiu superjacebit: noctu vero idem aut ceratum, aut malagma, aut panni; quia potest cataplasma decidere. Ergo quotidie quoque resolvetur,
jam cerato aut malagmate possimus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus: ab undecimo vero ali incipiet; ideoque etiam laxior, quam primo, fascia circumligabitur. Fereque
p.344
ea curatio ad quadragesimum diem perveniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma, quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt, discuti potuerit; omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur: sed, qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit sic intelligemus: creta cimolia totum locum illinemus, et siccari patiemur: quo loco maxime humor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit; eoque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum; demittendumque linamentum, aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes, perniciosa futura, id malum subsequatur. Nonnumquam etiam, levius ipso osse affecto, et inter initia neglecto, non pus, sed humor quidam mucis similis intus coit; mollescitque contra cutis: in qua simili ustione utendum est
[*](cf. Hipp. Ioc. laud. § 50).
In spina quoque est, quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit; punctiones autem in eo sentiuntur; quia necesse est ea fragmenta spinosa esse, quo fit, ut homo in partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt. Medicamentis vero iisdem opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt.