De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
In aure quoque interdum rumpitur . Quod si incidit, pus oriatur, imponendum glutinans medicamentum est[*](Ibid. § 40): saepe enim suppurationem prohibet, et aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet; non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum. Itaque, si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae, cute integra, frangitur. In ea vero si jam pus natum est, aperienda altera parte cutis, et ipsa cartilage contra lunata plaga excidenda est[*](τάχιστα μὲν ὑγιὲσ γίνεται, ἤν τισ περην διαχαυσῃ... Hipp. De artic. § 40.)): deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat: tum imponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur; et a parte posteriore lana mollis auri subjicienda est, quae, quod est inter hanc et caput, compleat: tum ea leniter deliganda est; et a tertio die vapore, ut in naribus posui[*](cap. 5), fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.
Ab his ad maxillam venturus, indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum, ut lignum in longitudinem finditur; modo frangitur transversum; interdum obliquum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta; quod genus pessimum est; quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque, aut musculum. Quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae vero semper aliqua parte, etiam vexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus, et ab ore et ab cute, omnia ossa in suam sedem compellenda sunt. Deinde, si maxilla transversa fracta est; sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit; ubi ea in suam sedem collocata est, duo proximi dentes, aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in alio genere fracturae supervacuum est: cetera eadem facienda sunt[*](cf. Hipp. De artic. § 32). Nam linteolum duplex, madens vino et oleo, superinjiciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est (vid. cap. 5); deinde aut fascia, aut mollis habena, media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum complectatur, et inde capita ejus super caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit; famem primum esse necessariam: deinde a die tertio humidum cibum: sublata inflammatione, paulo pleniorem, eumque, qui carnem alat: vinum per omne tempus esse ; deinde tertio die resolvi debere; foveri per spongiam vapore aquae calidae; eademque, quae primo fuerunt, superdari: idem die quinto fieri, et donec inflammatio finiatur; quae vel nono die, vel septimo fere solvitur[*](Ib. § 33); ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quod fragmentum loco suo non est, reponatur: neque id esse solvendum, nisi duae partes ejus temporis, intra quod quaeque ossa confervent transierint. Fere vero inter quartum decimum et