De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

In naribus vero et os, et frangi solet; et quidem modo adversa, modo a latere. Si adversa fracta sunt, alterumve ex his, nares desidunt, spiritus trahitur. Si a latere os fractum est, is locus cavus est: si cartilago, in alteram partem nares declinantur. Quidquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est, aut subjecto specillo, aut duobus digitis utrimque compressis: deinde in longitudinem implicata linamenta, et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna, gummi, vel fabrili glutine illita, et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat[*](Hipp. De artic. § 36 sq.). Sed, si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris implenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus jacet, ab altera tenuius id, quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media illita mixtis inter se simila et turis fuligine: eaque ultra aures ducenda, et fronti duobus capitibus agglutinanda est[*](Ib. § 38). Id enim corpori quasi gluten inhaerescit, et quum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilage perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt deinde post dies id ipsum demendum est. Resolvitur autem aqua calida; eaque tum is locus quotidie fovendus est. Sin os fractum est,id quoque digitis in suam sedem reponendum est, atque ubi adversum id ictum est, utraque naris implenda est; ubi a latere, ea in quam os impulsum est: imponendumque ceratum, et paulo vehementius deligandum est; quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit; a tertio die fovendum id aqua calida est tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus singula in suas sedes digitis erunt compellenda; imponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris

p.339
non glutinabitur, intelligetur quidem ex humore, qui multus ex vulnere feretur; vero extrahetur: finitisque inflammationibus, imponetur aliquid medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt. Pejus est ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superimponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt[*](cf. V, 2; 19, § 20): sed insuper nullo vinculo deligandum est[*](Ib. § 39).

In aure quoque interdum rumpitur . Quod si incidit, pus oriatur, imponendum glutinans medicamentum est[*](Ibid. § 40): saepe enim suppurationem prohibet, et aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet; non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum. Itaque, si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae, cute integra, frangitur. In ea vero si jam pus natum est, aperienda altera parte cutis, et ipsa cartilage contra lunata plaga excidenda est[*](τάχιστα μὲν ὑγιὲσ γίνεται, ἤν τισ περην διαχαυσῃ... Hipp. De artic. § 40.)): deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat: tum imponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur; et a parte posteriore lana mollis auri subjicienda est, quae, quod est inter hanc et caput, compleat: tum ea leniter deliganda est; et a tertio die vapore, ut in naribus posui[*](cap. 5), fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

p.340

Ab his ad maxillam venturus, indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum, ut lignum in longitudinem finditur; modo frangitur transversum; interdum obliquum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta; quod genus pessimum est; quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque, aut musculum. Quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae vero semper aliqua parte, etiam vexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus, et ab ore et ab cute, omnia ossa in suam sedem compellenda sunt. Deinde, si maxilla transversa fracta est; sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit; ubi ea in suam sedem collocata est, duo proximi dentes, aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in alio genere fracturae supervacuum est: cetera eadem facienda sunt[*](cf. Hipp. De artic. § 32). Nam linteolum duplex, madens vino et oleo, superinjiciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est (vid. cap. 5); deinde aut fascia, aut mollis habena, media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum complectatur, et inde capita ejus super caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit; famem primum esse necessariam: deinde a die tertio humidum cibum: sublata inflammatione, paulo pleniorem, eumque, qui carnem alat: vinum per omne tempus esse ; deinde tertio die resolvi debere; foveri per spongiam vapore aquae calidae; eademque, quae primo fuerunt, superdari: idem die quinto fieri, et donec inflammatio finiatur; quae vel nono die, vel septimo fere solvitur[*](Ib. § 33); ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quod fragmentum loco suo non est, reponatur: neque id esse solvendum, nisi duae partes ejus temporis, intra quod quaeque ossa confervent transierint. Fere vero inter quartum decimum et

p.341
unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter vicesimum et tricesimum crura, brachiaque[*](cf. 8, § 2): inter septimum et vicesimum et quadragesimum humeri et femina. Sed de maxilla illud quoque adjiciendum est, quod humidus cibus diu assumendus est: atque etiam, quum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseverandum est, donec ex toto maxillam callus firmarit. Itemque, utique primis diebus, habendum silentium.

Jugulum vero, si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit, et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest: nonnumquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur; fereque id, quod a pectore est, super id, quod ab humero est, in posteriorem partem inclinatur[*](Hipp. De artic. § 14)[*](τὸ μὲν ἀπὸ τοῦ στήθεοσ πεφυχὸσ ὄστέον ἐσ τὸ ἄνω μέροσ ὑπερέχειν, τὸ δὲ ἀπὸ τῆσ ἀχρωμίης. . . ἐν τῷ χάτω μέρει εἶναι.De artic. § 14.)). Cujus ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum humeri motu consentit; itaque, eo subsistente, subit humerus agitatus. Raro vero admodum in priorem partem jugulum inclinatur[*](τὸ δὲ ἀπὸ τῆσ ἀχρωμίησ ὀστέον ὑπερέχειν χαὶ ἐποχέεσθαι ἐπὶ τοῦ ἑτέρου.Ibid. Hoc capitulum aut male ex Hippocrate a Celso excerptum, aut inepte a librario depravatum.)); adeo ut magni professores numquam se vidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen ejus rei auctor Hippocrates est[*](De artic. § 15). Verum, ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas jugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est, et illud in priorem attrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, humerus autem in priorem

p.342
partem adducendus est: ac, si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed humerus ipse attollendus[*](Ibid. § 14, medio): si casu superior est, id, quod a pectore est, implendum lana, et humerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet[*](Paul. Aeg. VI, 93, ed. Briau); ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda; tum retusa ossa committenda sunt; si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est, in vino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ex ferula facto canaliculo, eodemque intus incerato, ne fascia diducatur. Quae jugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius: quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro vero jugulo, si id fractum est, ad alam sinistram; a sinistro ad dextram, rursusque sub ala sana fascia dari debet: post haec, si jugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem deligandum est: supinusque homo collocandus. Cetera eadem facienda, quae supra comprehensa sunt.

Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae vel franguntur, vel forantur, vel colliduntur, vel finduntur; ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta[*](cf. 7, p. 341). Horum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est: quo sanescente, rimas quoque ossis, aut, si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est, et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud, quam quiescendum; imponendumque ceratum est, et leniter deligandum, sanitate ossis dolor finiatur.

Proprie tamen quaedam de costa dicenda sunt; quia juxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os, sed interior pars ejus, quae rara est,

p.343
laedatur: interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur, nec febricula sequitur, nec quidquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est; tactu tamen is locus leviter indolescit[*](Hipp. De artic. § 49). Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt[*](cap. 8), facere; et a media fascia incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet: ab uno vero et vicesimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat; quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem tempus curationis vitandus clamor, sermo quoque multus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quidquid vel tussim vel sternutamentum movet: ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa perfracta est, casus asperior est: nam et graves inflammationes, et febris, et suppuratio, et saepe vitae periculum sequitur. Ergo, si vires patiuntur, ab eo brachio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est; diutiusque inedia pugnandum. Panis vero ante septimum diem non assumendus; sed una sorbitione vivendum: imponendumque ei loco ceratum ex irino[*](cf. cap. 4, etIV, 4,2) factum, cui cocta quoque resina adjecta sit; aut Polyarchi[*](cf. V, 1 8 8) malagma; aut panni ex vino et rosa et oleo; superque imponenda lana succida mollis, et duae fasciae a mediis orsae, minimeque adstrictae: multo vero magis omnia vitanda, quae supra posui; adeo ut ne spiritus quidem saepius movendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixagine, vel ex ruta, vel ex stoechade, vel ex cumino et pipere. Gravioribus vero doloribus urgentibus, cataplasma imponi quoque conveniet vel ex lolio, vel ex hordeo, cui pinguis.fici tertia pars sit adjecta. Et id quidem interdiu superjacebit: noctu vero idem aut ceratum, aut malagma, aut panni; quia potest cataplasma decidere. Ergo quotidie quoque resolvetur, jam cerato aut malagmate possimus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus: ab undecimo vero ali incipiet; ideoque etiam laxior, quam primo, fascia circumligabitur. Fereque
p.344
ea curatio ad quadragesimum diem perveniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma, quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt, discuti potuerit; omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur: sed, qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit sic intelligemus: creta cimolia totum locum illinemus, et siccari patiemur: quo loco maxime humor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit; eoque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum; demittendumque linamentum, aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes, perniciosa futura, id malum subsequatur. Nonnumquam etiam, levius ipso osse affecto, et inter initia neglecto, non pus, sed humor quidam mucis similis intus coit; mollescitque contra cutis: in qua simili ustione utendum est[*](cf. Hipp. Ioc. laud. § 50).

In spina quoque est, quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit; punctiones autem in eo sentiuntur; quia necesse est ea fragmenta spinosa esse, quo fit, ut homo in partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt. Medicamentis vero iisdem opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt.

Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt humeri et femoris: communia etiam quaedam humeris, brachiis, feminibus, cruribus, digitis. Siquidem ea minime periculose media franguntur: quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est, eo pejor est: nam et majores dolores adfert, et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est

p.345
simplex, transversa: pejor ubi obliqua, atque ubi multa fragmenta: pessima, ubi eadem acuta sunt. Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent: multo saepius excidunt, aliudque super aliud effertur: idque ante omnia considerari debet; et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si vero non adversa, sed obliqua junguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero brevius est, et musculi ejus tument. Ergo, si hoc deprehensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nervi musculique, intenti per ossa, contrahuntur; neque in suun cum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibetur: nam distentio nervorum, vel cancer sequitur; vel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque, si ante reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum, vel aliud quoque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest; quum alteram partem dextra, alteram sinistra prehendit. Valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis, maximeque eorum feminibus et cruribus, habenis quoque, vel linteis fasciis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt. Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet, membrum vis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt: indiciumque ossis repositi est dolor sublatus, et membrum alteri aequatum. Involvendum duplicibus triplicibusve pannis in vino et oleo tinctis; quos linteos esse, commodius est. Fere vero fasciis sex opus est: prima brevissima, quae circa fracturam ter voluta sursum versum feratur, et quasi in cochleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire[*](Hipp. De fract. § 4): altera dimidio longiore; eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere, priori adversa, deorsumque tendere; atque iterum ad fracturam reversa, in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has injiciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat. Ac, si qua parte os
p.346
eminet, triplex ea pannus objiciendus, eodem vino et oleo madens. Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum in inferiore parte, tres in superiore finiantur: quia satius est saepius circuire, quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur, et cancro opportunum est. Articulum autem quam minime vincire opus est: sed, si juxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum vero membrum in diem tertium continendum est: eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit; secundo laxior; tertio jam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adjiciendaque prioribus quinta fascia est: iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasciis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotiescumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum est. Sed, si juxta articulum fractura est, diu instillandum vinum est, exigua parte olei adjecta; eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur, et tenuius quoque, quam ex consuetudine, id membrum fiat: quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet: tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo, si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt: deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super accommodandae sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede contineant: et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula imponenda est. Easque omnes circa articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant; Nec ultra adstringi, quam ut ossa contineant: et quum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis : ac, si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, duae partes ejus temporis, quo quodque os confervet, compleantur: postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est ungendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum, et tertio quoque die solvendum sic, ut, remota calida aqua, cetera eadem fiant; tantummodo singulae fasciae, quoties resolutae fuerint, subtrahantur.

p.347

Haec communia sunt: illa propria. Siquidem humerus fractus non sic, ut membrum aliud, intenditur[*](Cf.Gazette médical de Paris; 1817, p. 126.)): sed homo collocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus.

Una fascia[*](a), brachium amplexa, ex cervice ipsius, id sustinet: altera[*](b), ab altera parte super caput data, ibi accipit nodum: tertia[*](c) vincto imo humero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus ejus inter se vinctis. Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascia, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter humerus ducendus est, dextro, si sinister, sinistro brachio, demissum inter femina ejus baculum[*](A) tenet: medicus super eam fasciam, de qua tertio loco dixi, plantam injicit dextram, si sinister; sinistram, si dexter humerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus: quo fit, ut leniter humerus extendatur. Fasciis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus: ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Protinus vero brachium, quum deligatur, sic inclinandum est; idque efficit, ut ante fascias

p.348
quoque sic figurandum sit; ne postea suspensum aliter atque quum deligabatur, humerum inclinet[*](cf. Hipp. De fract. 8). Brachioque suspenso, ipse quoque humerus ad latus leniter deligandus est: per quae fit, ut minime moveatur: ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. Quum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent; a lacerto breviores: sub ala brevissimae: saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti humerus fractus est; ne ibi nervi rigescant, et inutile brachium efficiant. Quoties solutae sunt, fractura manu continenda; cubitus aqua calida fovendus, et molli cerato perfricandus; ferulaeque vel omnino non imponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.

At si brachium fractum est, in primis considerandum est, alterum os, an utrumque comminutum sit[*](Ibid. §4): non quo alia in ejusmodi casu curatio sit admovenda; sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est; quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro, eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est. Nam, ubi alterum integrum est, plus opis in eo, quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem brachium debet paulum pollice ad pectus inclinato; siquidem is maxime brachii naturalis habitus est: idque involutum mitella commodissime excipitur; quae latitudine ipsi brachio, perangustis capitibus collo injicitur: atque ita commode brachium ex cervice suspensum est. Idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.

Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum est: fit enim brachium immobile. At si nihil aliud quam dolori occursum est, idem, qui fuit, ejus usus est.

In crure aeque ad rem pertinet, alterum saltem os integrum manere. Commune vero ei femorique est, quod, ubi deligatum est, in canalem conjiciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina habere debet, per quae, si quis humor excesserit, descendat: et a planta moram, quae simul et sustineat eam, et delabi non patiatur; et a lateribus cava, per quae loris datis, morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. Esse etiam is debet a planta,

p.349
si crus fractum est, circa poplitem; si femur, usque ad coxam; si juxta superius caput femoris sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius; quia numquam in antiquum statum revertitur; summisque digitis postea cruris ejus insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae negligentia quoque accessit.

Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.

His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde , quum jam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a vino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; quum ea desiit, modicum: tum etiam longior ulterioribus e liquido cerato membris, et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed paulatim ad antiquos usus reducendum est. Gravius aliquanto est, quum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit; maximeque si id musculi femoris aut humeri senserunt: nam ct inflammationes multo graviores, et cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Humerus quoque in periculum venit; sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est; et musculus quidem per mediam plagam transversus praecidendus: sanguis vero, si parum fluxit, mittendus: corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt: in his vero neque intendi nervos, neque ossa tractari, satis expedit: ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his vulneribus imponendum primo linamentum est, vino madens, cui rosae paulum admodum adjectum sit. Deligandaque fasciis sunt aliquanto laxioribus quam si ea plaga non esset[*](cf. V, 26, 24); quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest: numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant. Quod in femore humeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus

p.350
circumdari fascia debebit, ut impositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt: praeterquam quod neque ferulis, neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et laxioribus fasciis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum, et vinum; magisque in primo fame utendum; vulnus calida aqua fovendum; frigusque omni ratione vitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt: majorque vulneri, quam ossi cura adhibenda. Ergo quotidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id, si retusum est, in suam sedem dandum: si acutum, ante acumen ejus; si longius est, praecidendum; si brevius, limandum, et utrumque scalpro laevandum: tum ipsum recondendum est: ac, si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, injicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est; ut ea parte qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id majus est, membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi jam nudatum est, abscindere; quod maturius scilicet faciendum est: potestque ea ratione et os coire, et vulnus sanescere: illud suo tempore; hoc, prout se habet. Nonnumquam etiam in magno vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur, neque ceteris coeant: quod hic quoque ex modo fluentis humoris colligitur. Quo magis necessarium est, saepius vulnus resolvere, atque nutrire. Sequitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Quum tam misera antea conditio vulneris sit, tamen id interdum manus diutiusque facit; saepe enim integra cute os abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quod solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua; per aestatem, frigida; per hiemem, egelida: deinde ceratum murteum imponere. Interdum fractura quibusdam velut aculeis carnem vexat. Quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus, eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi plagam ictus protinus intulit. Puro jam ulcere, cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius adhuc membrum est, et ossa loco
p.351
suo non sunt, paxillus tenuis quam laevissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paulum supra ulcus emineat; isque quotidie plenior adigendus est, done par id membrum alteri fiat. Tum paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint, illinendumque medicamentum est, quod siccet: et magis etiam hic quiescendum, donec id membrum confirmetur. Si quando vero ossa non , quia saepe soluta, saepe mota sunt, oin aperto deinde curatio est: possunt enim coire. Si vetustas occupavit, membrum extendendum est; ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, et si, quid pingue est, eradatur, totumque id quasi recens fiat: magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur. Tum vino fovendum est, in quo malicorium decoctum sit; imponendumque id ipsum ovi albo mixtum: tertio die resolvendum, fovendumque aqua in qua verbenae, de quibus supra dixi[*](1. 6), sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae: cetera, et ante, et post, eadem facienda, quae supra scripsi. Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere: eoque et brevius membrum, et indecorum fit; et, si capita acutiora sunt, assiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et dirigi debent. Id hoc >modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur, intenditurque; inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id quod eminet in suam sedem: et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, involutam lana regulam objicit; atque ita deligando, assuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus; ideoque locus is intumuit. Quod ubi incidit, diu leniterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro; multaque aqua calida salsa fovendum; et imponendum malagma, quod digerat; adstrictiusque alligandum; , et praeterea vomitu utendum: per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid sinapi cum ficu in alterum membrum impositum, done id paulum erodat, eoque evocet materiam.
p.352
Ubi is tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.

Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus modis; nam modo,quae juncta sunt inter se dehiscunt; ut quum latum scapularum os ab humero recedit; et in brachio radius a cubito; et in crure tibia a sura; et interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit; modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam. Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit: deinde gravis inflammatio oritur; atque in talis praecipue: siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel distentiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit. Quorum vitandorum causa facienda eadem sunt, quae in ossibus mobilibus laesis proposita sunt; ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se junguntur; et, ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur. Maxilla vero, et vertebra, omnesque articuli, quum validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirmatis; faciliusque in pueris et adolescentulis, quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem [*](et in posteriorem, in interiorem) et in exteriorem partem; quidam omnibus modis, quidam certis: suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria cujusque. Siquidem semper ea parte tumor est, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. Et haec quidem in omnibus deprehenduntur: alia vero in singulis; quae simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit. Rursum, qui nervorum vitio prolapsi sunt, compulsi quoque in suas sedes iterum excidunt.

p.353
Ac quibus in pueritia exciderunt, neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro, quam in ulteriore: ut, puta, si humerus loco suo non est, major in eo ipso fit, quam in brachio; major in hoc, quam in manu, macies. Tum pro sedibus, et pro casibus, qui inciderunt, aut major aut minor usus ejus membri relinquitur: quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quidquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est. Si illa occupavit, dum conquiescat, non lacessendum est: ubi finita est, tentandum est in iis membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et nervorum habitus; nam, si corpus tenue, si humidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur: sed et primo facilius excidit, et postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt. Oportet autem ipsam inflammationem levare, super succida lana ex aceto imposita: a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo: interdum etiam quinque diebus abstinere: bibere aquam calidam, dum sitim finiat: curiosiusque haec facere, iis ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur: si vero etiam febris accessit, multo magis; deinde ex die quinto fovere aqua calida, remotaque lana, ceratum imponere ex cyprino factum, nitro quoque adjecto, omnis inflammatio finiatur; frictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; vino modice: jamque ad usus quoque suos id membrum promovere; quia motus, ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt; nunc de singulis dicam.

Maxilla in priorem partem propellitur; sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur: dentes paribus non respondent; sed sub iis, qui secant, canini sunt[*](cf. Hipp. De artic. § 30). At si utraque, totum mentum in exteriorem partem

p.354
promovetur;inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent. Primo quoque tempore homo in sedili collocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput ejus contineat, vel sic, ut juxta parietem is sedeat, subjecto inter parietem et caput ejus scorteo pulvino duro; eoque caput per ministrum urgeatur, quo sit immobilius: tum digiti pollices linteolis vel fasciis, ne delabantur, involuti in os ejus conjiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt. Ubi vehementer maxilla apprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum, et ad guttur adducendum to est: tum simul et caput apprehendendum, et, excitato mento, maxilla in suam sedem compellenda, et os ejus comprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia facienda; sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore. oculorum et cervicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Quum omnibus vero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue: adeo ut sermo quoque frequens, motu oris per nervos, laedat.

Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri, in prima parte proposui[*](cap. 1). Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt: quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat: quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio ejus rei ulla sit; sed ut res indiciis cognosceretur, et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

Idem casus manet eos, quorum in spina vertebrae exciderunt. Id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per

p.355
medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et nervis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem, et in priorem; et supra septum transversum, et infra. In utram partem exciderint, a posteriore parte vel tumor, vel sinus oritur. Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt. Si sub septo, femina resolvuntur, urina supprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex ejusmodi casibus, ut tardius, quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates[*](De artic. § 47; T. IV p. 208) dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere: in iis accipiendum est, quae paulum excesserunt; non in iis, quae totae loco motae sunt. Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat. Id non jugulat: sed ab interiore parte ne contingi quidem potest: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit; nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.

Humerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit ab latere; sursum juxta ejusdem partis aurem cum humero porrigi non potest; longiusque altero id brachium est. Si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem, quam in posteriorem cubitus porrigitur. Igitur, si in alam humerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus, vel molle certe, et imbecillis nervis intentum est, satis est collocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter reducat[*](Hipp. l. l. § 2: ἐμβάλλων τὴν ἑωυτοῦ χεφαλὴν ἐσ τὸ ἀχρώμιον ἀντερείσιοσ ἕνεχα. Quod verisimilius videtnr.)); alteri, ut brachium

p.356
extendat: ipsum posteriore parte residentem, manum sub alam ejus conjicere, simulque et illa os, et altera manu brachium ejus ad latus impellere. At si vastius corpus, nervive robustiores sunt, necessaria est spatha lignea, quae et crassitudinem duorum digitorum habet, et longitudine ab ala usque ad digitos pervenit: in qua summa capitulum est rotundum et leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite humeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt, inter se spatio distantibus; in quae lora mollia conjiciuntur. Eaque spatha, fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio dirigitur sic, ut caput ejus summae alae subjiciatur: deinde loris suis ad brachium deligatur; uno loco paulum infra humeri caput; altero paulum supra cubitum; tertio supra manum: cui rei protinus intervalla quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum trajicitur ita alte, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur: eoque fit, ut capite ligni caput humeri impulsum in suam sedem, modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto; sed non alia magis usu comprobata est[*](Ibid. § 6–7). At si in partem priorem humerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque, aut habena media alae circumdanda est, capitaque ejus post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat: deinde medicus caput quidem humeri sinistra debet repellere: dextra vero cubitum cum humero attollere, et os in suam sedem compellere: faciliusque id in hoc casu, quam in priore revertitur. Reposito humero, lana alae subjicienda est; si in interiore: parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia, primum sub ala obvoluta, caput ejus debet comprehendere, deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere, saepiusque eadem ratione circumagi, bene id teneat. Vinctus, hac ratione humerus commodius continetur, si adductus ad latus, ad id quoque fascia deligatur.

p.357

In cubito autem tria coire ossa, humeri, radii, et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit. Si cubitus, qui annexus humero est, ab hoc excidit, radius, qui adjunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes vero quatuor partes excidere cubitus potest[*](cf. Hipp. De artic. § 17 sqq.): sed, si in priorem prolapsus est, extentum brachium est, neque recurvatur: si in posteriorem, brachium curvum est, neque extenditur, breviusque altero est; interdum febrem, vomitumque movet: si in exteriorem, interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum. Quidquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum, sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum longa testa junguntur: utrumque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo, si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adjectis, satis est: deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad humerum impellendus est. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto humero supra posita est, et tum ossa reponere. Reliqua curatio eadem est, quae in omnibus. Celerius tantum, et saepius id resolvendum est; multo magis aqua calida fovendum; diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius, quam in ullo alio articulo, sive extra remansit, sive intus revertit, callus circumdatur; isque, si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet.

p.358

Manus quoque in omnes quatuor partes prolabitur[*](Hipp. De artic. § 26 sqq.). Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt: si in priorem, non inclinantur: si in alterutrum latus, manus in contrarium, id est aut ad pollicem, aut ad minimum digitum convertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, ex altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem: si in interiorem exterioremve, in latus. Ubi satis nervi diducti sunt, si in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At iis, quae in priorem posterioremve partem prolapsa sunt, superimponendum durum aliquid, idque supra prominent os manu urgendum est; per quod vis adjecta facilius id in suam sedem compellit.

In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo id priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moveri, paribus ossibus oppositis, non possunt. Signum id solum est, quod omnium commune est: tumor ab ea parte, in quam os venit; sinus ab ea, a qua recessit. Sed sine intentione, digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.

At in digitis totidem fere casus, eademque signa sunt, quae in manibus[*](Hipp. Dearti. § §29 et 80). Sed in his extendendis non aeque vi opus est; quum et articuli breviores, et nervi minus validi sint. Super mensam tantummodo intendi

p.359
debent, qui vel in priorem, vel in posteriorem partem exciderunt; tum jam palma compelli; at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui. Potest tamen conditus articulus medius, aut summus canaliculo aliquo contineri.

Quum de his dixerim, de iis quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et humero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt. Femur in omnes quatuor partes promovetur: saepissime in interiorem; deinde in exteriorem; raro admodum in priorem, aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero, et vatium est: extra enim pes ultimus spectat; si in exteriorem, brevius, varumque fit, pes intus inclinatur; calx in gressu terrain non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superius corpus, quam in priore casu, fert, minusque baculo eget; si in priorem, crus extensum est, complicarique non potest; alteri cruri ad calcem par est, sed ima planta minus in priorem partem inclinatur: dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, rectusque eorum pes est. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breviusque est; ubi consistit, calx hic quoque terram non contingit. Magnum autem femori periculum est, ne vel difficulter reponatur, vel repositum rursus excidat. Quidam semper iterum excidere contendunt: sed Hippocrates[*](De artic. § 70; Gal. Comm. in h. loc. T. XVIIIa p. 731), et Diocles, et Philotimus, et Nileus, et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt. Neque tot genera machinamentorum quoque, ad extendendum in hoc casu femur, Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Pro tarchus, Heraclides, aliique quidam reperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud verum est:

p.360
quum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere; si non habent, postea non continere. Tentandum igitur est, et, si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi: si validius, melius adducent, qui easdem habenas ad valida bacula deligarint; quumque eorum fustium imas partes oppositae morae objecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur: qui, ut in torcularibus, conversi, rumpere quoque, quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scamnum[*](Cf. Hipp. ed. Litté; T. IV, p. 40, 297 –301, 305,311.)) est aut pronus, aut supinus, aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est; ea inferior, a qua recessit. Nervis extentis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen ponendum; subitoque super id genu adducendum est eodem modo, eademque de causa, qua idem in brachio fit; protinusque, si complicari femur potest, intus est. In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Reposito osse, nihil aliud novi curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur; ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.

Genu vero et in exteriorem, et in interiorem, et in posteriorem partem excidere, notissimum est. In priorem non prolabi plerique scripserunt: potestque id vero proximum esse, quum inde opposita patella, ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse, memoriae prodidit. In his casibus intendi nervi rationibus iisdem, quas in femore retuli,

p.361
possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo rotundo aliquo super poplitem imposito, adductoque eo crure, reconditur; cetera vero manibus simul dum ossa in diversas partes compelluntur.

Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiorem partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem convertitur: ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum est. At si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervus durus et intentus est; simusque his pes est; si in posteriorem, calx paene conditur, planta major fit. Reponitur autem is quoque per manus; prius in diversa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseverandum est; ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri cedat, rursusque prorumpat. Calceamentis quoque humilioribus primo tempore utendum; ne vinctura talum ipsum laedat.

Plantae ossa iisdem modis, quibus in manu, prodeunt; iisdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere: ne, quum mediam plantam, imumque ejus vinciri necesse est, liber talus in medio relictus, materiam pleniorem recipiat, ideoque suppuret.