De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

In digitis nihil ultra fieri debet, quam quod in iis, qui sunt in manu, positum est[*](cap. 19.)

p.362

Haec facienda sunt in iis casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt[*](In libris antiquis deest altera periodi pars, quae huic opponebatur. Lindenius ita supplet: saepe tamen cum vulnere loco moventur. Forte melius: nonnumquam cum vulnere loco moventur. Id enim non saepe, sed raro fit.)) .... Hic quoque et ingens periculum est, et eo gravius, quo majus membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. Ideoque in humeris, femoribusque metus mortis est: ac, si reposita ossa sunt, spes nulla est; non repositis tamen, nonnullum periculum est: eoque major in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse, praeter digitos, et plantas, et manus, dixit[*](De artic. § 67– cf. § 63–66): atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et, ne cancri, distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in ejusmodi casu fieret mors matura, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem; in quo minimum, ut malum, sic etiam periculum est: reponi debet aut ante inflammationem, aut postea, quum jam vetus res est. Si quoque reposito osse nervi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum, neque repositum est, sic jacere convenit, ut maxime cubantem juvat; tantum ne moveatur, neve dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est: deinde ex curatione eadem, quae proposita est ubi ossibus fractis vulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo, quod excedit, abscindendum est; imponendaque super arida linamenta sunt, et medicamenta non pinguia; donec, quae sola esse in ejusmodi re sanitas potest, veniat. Nan et debilitas sequitur, et tenuis cicatrix inducitur; quae necesse est facile noxae postea pateat.