De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

In ore quoque quaedam manu curantur. Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum imbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium. Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admovere, ut attingat leviter, non insidat. Adustae gingivae melle illinendae, et mulso eluendae sunt. Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex iis, quae reprimunt. Si vero dens dolores movet, eximique eum, quia medicamenta nihil adjuvant, placuit, circumradi debet, ut gingiva ab eo resolvatur: tum is concutiendus est: eaque facienda, donec bene moveatur: nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac maxilla loco movetur. Idque etiam majore periculo in superioribus dentibus fit; quia potest tempora oculosque concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, (id est ὀδοντάγρα) dens excipiendus est: ac, si exesus est, ante id foramen vel linamento, vel bene accommodato plumbo replendum est, ne sub confringatur. Recta vero ducendus est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangatur. Neque ideo nullum ejus rei periculum est; utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices habent: saepe enim , quum dentem comprehendere non possit, aut frustra comprehendat, os gingivae prehendit et frangit[*](P. Aeg. VI, 28). Protinus autem, ubi plus sanguinis profluit, scire licet aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et protrahenda est: si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Imponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur: tum incidi gingiva debet. Pus quoque multum profluens, ossis fracti nota est. Itaque etiam tunc id extrahi convenit. Nonnunquam etiam, eo laeso, fissura fit: quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger est, radendus

p.288
est, illinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera myrrhae sit adjecta: continendümque ore crebro vinum meracum. Atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum est. At si ex ictu vel alio casu aliqui labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt; continendaque ore reprimentia: ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quod galla candens conjecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur, quam prior excidat, is, qui cadere debuit, circumpurgandus et evellendus est; is, qui natus est, in locum prioris quotidie digito adurgendus, donec ad justam magnitudinem perveniat. Quotiescumque dente radix relicta est, protinus ea quoque ad id facto forcipe, quam ῤιζάγραν Graeci vocant, eximenda est.

Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, ἀντιάδεσ autem a Graecis appellantur, quum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere: si ne sic quidem resolvuntur, hamulo excipere, et scalpello excidere: tum os aceto eluere, et illinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimatur[*](cf. p. 256, 1. 32; et P. Aeg. VI, 30).

Uva[*](P. Aeg. VI, 31), si cum inflammatione descendit, dolorique est, et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum effundere: itaque melius est iis uti, quae alias proposita sunt[*](VI, 14). Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ea ultra justum modum a pituita deducta est, et tenuis, acuta, alba est, praecidi debet: itemque, si ima, livida et crassa; summa tenuis est. Neque quidquam commodius est, quam vulsella prehendere, sub eaque, quod volumus, excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur: quum liceat tantum infra relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uva est, quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsillis proxime posui (§ 2).

Lingua vero quibusdam cum subjecta parte a primo natali die juncta est; qui ob id ne loqui quidem possunt[*](P. Aeg. VI, 29). Horum extrema lingua vulsella prehendenda est; sub eaque membrana incidenda: magna cura habita, ne

p.289
venae, quae juxta sunt, violentur, et profusione sanguinis noceant. Reliqua curatio vulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem, ubi consanuerunt, loquuntur. Ego autem cognovi qui, succisa lingua, quum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consequutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi convenit.

Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit[*](grenouillette); quod fere consistit in tunica, doloresque magnos movet. Quod, si exiguum est, incidi semel satis est: si majus, summa cutis usque ad tunicam excidenda est, deinde utrimque orae hamulis excipiendae, et tunica undique circumdata liberanda est: magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua major vena incidatur.

Labra autem saepe finduntur; eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt: si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere, quod spathae simile, quasi transcurrere, non imprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.

At in cervice, inter cutem et asperam arteriam, tumor increscit: βρογχοχήλην Graeci vocant[*](P. Aeg. VI, 38). Quo modo caro hebes, modo humor aliquis, melli aquaeve similis, includitur; interdum etiam minutis ossibus pili immixti. Ex quibus quidquid est, tunica continetur. Potest autem adurentibus medicamentis curari: quibus summa cutis cum subiecta tunica exeditur. Quo facto, sive humor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur: tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam. deinde

p.290
vitiosus sinus ab integro corpore digito separatur, totusque cum velamento suo eximitur: tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adjecit, eluitur; oraeque una sutura junguntur; ceteraque eadem, quae in aliis suturis, superinjiciuntur: leniter deinde, ne fauces urgeat, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuit, intus inspergenda adurentia, linamentisque id curandum est, et ceteris pus moventibus[*](cf. V, 3).