De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Polypum vero, qui in naribus nascitur[*](P. Aeg. VI, 25), ferro praecipue curari jam alias posui[*](VI, 8). Ergo hunc ferramento acuto, in modum spathae facto, resolvere ab osse oportet: adhibita diligentia, ne infra laedatur; in qua difficilis curatio est. Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est. Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter implenda. Sanguine suppresso, linamento ulcus purgandum est. Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, ex toto id sanescat.
Id autem vitium, quod ὄζαινα a Graecis vocatur[*](cf. VI, 8), si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non reperi: credo, quia res raro ad sanitatem satis proficit, quum aliquod in ipsa curatione tormentum habeat. Apud quosdam tamen positum est, vel fictilem fistulam, vel enodem scriptorium calamum in narem esse conjiciendum, sursum ad os perveniat: tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os: deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri. Tum sui narem debere; et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam vero illini vel spuma argenti, vel alio glutinante.