De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat. In hoc affectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones, natationesque quam frigidissimae: neque cibi, nec potio, nisi frigida assumta. Vitare autem oportet cruditates et omnia inflantia: nihil ex iis assumere, quae contrahere semen videntur; qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis reprimentibus: ex iisdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare; praecipueque ex aceto rutam: vitare etiam ne supinus obdormiat.
Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit: isque hominem saepe debilitat: et quosdam non dimittit. Eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat: quae ut alias partes liberat. sic hanc jam ipsam quoque affectam prehendit. Fovendum primum aqua calida est: deinde utendum calidis cataplasmatis. Maxime prodesse
Coxis proxima genua sunt, in quibus ipsis nonnumquam dolor esse consuevit. In iisdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est: sicut etiam quum in humeris, aliisve commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem ejusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.