De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Est autem aliud levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod τεινεσμόν Graeci vocant. Id neque acutis, neque longis morbis annumerari debet; quum et facile tollatur, neque umquam per se jugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est; aeque dolor ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae mucisque similia, interdum etiam leviter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta. Desidere oportet in aqua calida; saepiusque ipsum anum nutrire; cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id quod τετραφάρμαχον Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum, et ita appositum; eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eaedem verbenae decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra praecepimus[*](cf. cap. 22).

p.151

Levior etiam, dum recens, dejectio est; ubi et liquida alvus, et saepius quam ex consuetudine fertur, atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus; idque pejus est. Sed uno die fluere alvum saepe pro valetudine est: atque etiam pluribus, dum febris absit, et intra septimum diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat, viresque consumit. Primo die quiescere satis est; neque impetum ventris prohibere; si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere: si mansit, abstinere non solum a cibo, sed etiam a potione; postero die, si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere; paulum adstringentis cibi sumere; tertio die in balneum ire; vehementer omnia praeter ventrem perfricare; ad ignem lumbos, scapulasque admovere; cibis uti, sed ventrem contrahentibus; vino non multo, meraco; si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere; et ex toto, donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti. Vix enim fieri potest, ut, post hanc animadversionem, alvus non contrahatur. Alia via est ubi velis supprimere: coenare, deinde vomere: postero die in lecto conquiescere; vespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex vino mero sumere; tum assum aliquid, maximeque avem; et postea vinum idem bibere aqua pluviatili mixtum: idque usque quintum diem facere, iterumque vomere. Frigidam autem assidue potionem esse debere, contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius, an frigida utatur. Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum, curari difficilius possit. A vomitu oportet incipere: deinde postero die vespere tepido loco ungi; cibum modicum assumere, vinum meracum quam asperrimum; impositam super ventrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu corporis neque ambulatione, neque frictione opus est: vehiculo sedisse, vel magis etiam

p.152
equo, prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis utendum est, aptissimum est id quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande vas conjicienda sunt pira atque mala silvestria: si ea non sunt, pira tarentina viridia, vel signina, mala , vel amerina, [*](pira?) myrapia[*](cf. Colum. XII, 10; Plin. XXIII, 1, 21); hisque adjicienda sunt cotonea, et cum ipsis corticibus suis punica, sorba, et quibus magis utimur, et torminalia, sic, ut haec tertiam ollae partem teneant: tum deinde ea musto implenda est; coquendumque id, omnia quae indita sunt, liquata, in unitatem quamdam coeant. Id gustui non insuave est; et, quandocumque opus est, assumtum leniter, sine ulla stomachi noxa, ventrem tenet. Duo aut tria cochlearia uno die sumsisse, satis est. Alterum valentius genus: myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas quae inter ea fuerunt, iterum conjicere: tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere: deinde malum ipsum super prunam imponere; quod, dum humor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cochleari, quod intus est, edisse. Aliquibus adjectis, majus momentum habet: itaque etiam in piperatum conjicitur, misceturque cum sale et pipere, atque ex his edendum est. Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto assumta, efficacia sunt: atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint; quod genus significo, quoties potionem dandam esse dico, quae adstringat. Tritici quoque hemina in vino amineo austero decoquitur; idque triticum jejuno ac sitienti datur; superque id vinum id sorbetur: quod jure valentissimis medicamentis annumerari potest. Atque etiam potui datur vinum signinum, vel resinatum austerum, vel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis punicum malum, vinoque tali miscetur: idque vel merum
p.153
sorbet aliquis, vel bibit mixtum. Sed medicamentis uti, nisi in vehementibus malis, supervacuum est.

Ex vulva quoque feminis vehemens malum nascitur: proximeque ab stomacho vel afficitur haec, vel corpus afficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus, eo quod neque oculi vertuntur, nec spumae profluunt, nec nervi distenduntur: sopor tantum est. Idque feminis crebro revertens perpetuum fit. Ubi incidit, si satis virium est, sanguis missus adjuvat: si parun, cucurbitulae defigendae sunt in inguinibus. Si diutius aut jacet, aut alioqui jacere consuevit, admovere oportet naribus exstinctum ex lucerna linamentum, vel aliud ex iis, quae foedioris esse odoris retuli, quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adjuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et humidum cataplasma naturalibus pube impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde, ubi ad se rediit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur: frictione quotidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum: cibus ex media materia dandus: sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat[*](Nihil praecedit de duritie, quo haec referantur. Forsan aliqua desunt:)). .... Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum; et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sevum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui vel castoreum est, vel , vel anethum. Si parum pura est, purgetur junco quadrato. Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa, et recens suilla adeps, et ex ovis album misceatur,

p.154
idque apponatur; vel album ex ovo cum rosa mixtum, adjecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulphure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae, cute incisi inguinibus vel etiam sub mammis admotae.[*](Aph. V, 50) Si maligna purgatio est[*](Edd. sex primae, et Ruelliana ita habent: subjicienda sunt . . . . . coeuntia; Manutianae: subjicienda sunt . . . . . . coeuntia; Caesariana, Pantiniana, et Stephaniana: subjicienda sunt coercentia; Gryphiana, et Constantiniana, subjicienda sunt . coeuntia; Constantiniana in margine, menses evocantia; Lindeniana, subjicienda sunt * coeuntia. In Codd. Mss. inter haec verba subjicienda sunt, et illa coeuntia. Id faciunt etc. quae infra posita sunt, magna lacuna est; et in plerisque margini adscriptum est, Desunt in vetustissimo exemplari duo folia. Quae desint, Morgagnus ostendit ex ea parte Indicum, qui huic libro praepositi sunt in Codd. Foroliviensi, et Veneto: quae pars huic lacunae respondet: videlicet: Cll. Vola (id est Volva) exulcerata est. Clll.De Vesica. CIIII. De calculis in vesica. CV. In omni dolore vesicae. Ejusmodi indices habentur etiam in Codd. Mediceis ii. ini. iv. V. et vii. et in multis Vaticanis: in Med. autem i. et Vat. viii. haec sunt: De capitis doloribus, de distensione oris, linguae resolutione, destillatione ..... dejectione, vulvae et vesicae vitiis, profusione seminis coxis, genibus, humeris, pedibus, manibus dolentibus.)), subjicienda sunt. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . coeuntia. Id faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle assumtum, et gummi cum trito semine apii liquatum, et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque: idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est, et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est; aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.

At quum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole, vel

p.155
ad ignem: balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora: cibus comprimens: vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum; sed tantum, quantum minimum sit, Alvus quoque vel ducenda, vel lacte purganda est. Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio, et frictio: longior in balneo mora: cibis opus est teneris: vino eodem. In utroque morbo vitanda omnia sunt, quae urinam movere consuerunt.