At renes ubi affecti sunt, diu male habent. Pejus est, si frequens biliosus vomitus accedit. Oportet conquiescere; cubare molliter; solvere alvum; si aliter non respondet, .m ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum, neque potionem frigidam assumere; abstinere ab omnibus salsis, acribus, acidis, pomis; bibere liberaliter; adjicere modo cibo, modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver, quae maxime inde urinam movere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa. Si vero dolor tantum levandus est, ejusdem cucumeris semina triginta, iidem nuclei viginti, nuces graecae quinque, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata injiciuntur; maximeque ea, quae humori extrahendo sunt.
A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae[*](cholera nostras); quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest; nam simul et dejectio et vomitus est; praeterque haec inflatio est, intestina torquentur, supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra, vel varia. Ergo eo nomine morbum hunc χολέραν Graeci nominarunt. Praeter ea vero, quae supra comprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit: quibus concurrentibus
p.144
non mirum est, si subito quis moritur. Neque tamen ulli morbo minori momento succurritur. Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet, et vomere. Vix umquam sic non vomitus sequitur; sed etiam si non incidit, miscuisse tamen novam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est, vomitum esse suppressum. Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est. Si vero tormina sunt, oportet frigidis et humidis fomentis stomachum fovere; vel si venter dolet, iisdem egelidis sic, ut venter ipse mediocriter calentibus juvetur. Quod si vehementer et vomitus, et dejectio, et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est: admovendumque naribus est pulegium ex aceto; vel polenta vino
, vel menta secundum naturam est. At quum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum; vel polenta adjecta, vel infracto pane, quem ipsum quoque assumere expedit; quotiesque aliquid aut stomachus, aut venter effudit, toties per haec vires restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis, aut quinis aspergendam potionem esse dixit; deinde paulatim merum adjiciendum
[*](cf. Cael. Aur. Acut. III, 21). Is, si et ab initio vinum dedit, et metum cruditatis sequutus est, non sine causa fecit: si vehementem infirmitatem adjuvari posse tribus guttis putavit, erravit. At si inanis est homo, et crura ejus contrahuntur, interponenda potio absinthii est. Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superimponendum. Ubi is constitit, dormire oportet: postero die utique a potione abstinere: die tertio in balneum ire: paulatim se cibo reficere, somnoque quisquis facile acquiescit; **itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est: tum cibis, vinoque utendum est.