De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Alterius quoque visceris morbus, id est jecinoris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit: ἡπατιχόν Graeci vocant. Dextra parte sub vehemens dolor est; idemque ad latus dextrum, et ad jugulum, humerumque partis ejusdem pervenit; nonnumquam manus quoque dextra

p.141
torquetur; horror validus est; ubi male est, bilis evomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt. Longioris vero, ubi suppuratio in est; dolorque modo finitur, modo intenditur; dextra parte praecordia dura sunt, et tument; post cibum major spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt; pectus atque humeri, circaque jugulum utrumque extenuatur. Initio sanguinem mittere optimum est; tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum: imponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida, quae diducant; quibus recte iris vel absinthium adjicitur: post haec malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi, et qui non multum alunt, et fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt; praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum, lauri baccae, pini flos[*](folia? cf. Cael. Aurel. Chronic. III, 4; Diosc. I, 74), herba sanguinalis, menta, ex malo cotoneo medium, columbae jecur recens et crudum: ex quibus quaedam per se esse, quaedam adjicere vel sorbitioni, vel potioni licet; sic tamen, ut parce assumantur. Neque alienum est, absinthium contritum ex melle et pipere, ejusque catapotium quotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis jecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus; vitandus omnis labor, omnis vehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, jactus, cursus inimica sunt. Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiems est, calida; si aestas, tepida: item liberalis unctio, et in balneo sudor. Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt, et ipsam vomicam adurunt.

p.142

At lienis, ubi affectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est, et prementi renititur; venter intentus est; aliquis etiam in cruribus tumor est; ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt[*](cf. Hipp. Intern. affect. § 31); in intenta ambulatione, cursuque dolor et quaedam difficultas est. Hoc vitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est; habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Unctiones, frictionesque, et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt; item lac et caseus: acida autem maxime conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam, quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta, vel oleae ex muria dura; tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio. Potui vero jejuno dari debet absinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim vel praecipue lienem coercet. Quod animadversum est in iis animalibus, quae apud hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen, vel cuminum, vel apium, vel serpyllum, vel cytisus, vel portulaca, vel nepeta, vel thymum, vel hyssopum, vel satureia: haec enim inde commodissime videntur humorem educere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur: praecipueque eruca et nasturtium lienem extenuant. Imponenda quoque extrinsecus sunt, quae levent. Fit ex unguento et palmulis; fit ex lini et nasturtii semine, quo vinum et oleum adjicitur: fit ex cupresso viridi et arida ficu: fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars ponderis adjicitur, teriturque in sole, et protinus imponitur. Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo assumere, et muriam ejus cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem

p.143
ejus cum furfuribus, aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.