Haec magis per omnia genera febrium perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine[*](cf. Aph. IV, 55), vel ex lassitudine, vel ex aestu, aliave simili re fuit, sic, ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, quum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest. At si ex alto calor venit, et gravitas vel capitis vel praecordiorum sequuta est, neque apparet quid corpus confuderit; quamvis unam accessionem sequuta integritas est; tamen, quia tertiana timeri potest, exspectandus est dies tertius: et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus; quia quartana quoque timeri potest: et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si vero postero, tertiove, aut quarto die sequuta febris est, scire licet morbum esse. Sed tertianarum, quartanarumque, quarum et certus circumitus est, et finis integer, et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est: de quibus suo loco dicam[*](cf. capp. 13 sqq.). Nunc vero eas explicabo quae quotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur[*](cf. III, 13): ut alter febrem minuat, alter viribus
p.83
subveniat. Sed is dari debet, si quotidiana febris est, quae ex toto desinat, simulatque corpus integrum factum est: si quamvis non accessiones, febres tamen junguntur, et quotidie quidem increscunt, sed sine integritate tamen remittunt, quum corpus ita se habet, ut major remissio non exspectetur: si altero die gravior, altero levior accessio est, post graviorem. Fere vero graviorem accessionem levior nox sequitur: quo fit, ut graviorem accessionem nox quoque tristior antecedat
[*](cf. Aph. II, 13). At si continuatur febris, neque levior umquam fit, et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est,
putant dandum. Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissio est, dari debet. Si vero ne
quidem ulla requies aegris est, hoc ipso pejus id tempus est, quod quum sua natura melius esse debeat, morbi vitio, non est: simulque insequitur tempus meridianum, a quo quum omnis aeger fere pejor fiat, timeri potest, ne ille magis etiam, quam ex consuetudine, urgeatur. Igitur alii vespere tali aegro cibum dant. Sed quum eo tempore fere pessimi sint, qui aegrotant, verendum est, ne, si quid
moverimus, fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro; id est, finito jam gravissimo tempore, eodemque longissime distante: sequuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt; deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est. Si vero febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est,
debet assumere. At si plures accessiones eodem die veniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod vix fieri potest, an impares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et vesperem desinit: si impares sunt, considerandum est, quo distent. Nam si altera gravior, altera levior est, post graviorem dari debet: si altera longior, altera brevior, post longiorem: si altera gravior, altera longior est, considerandum est utra magis affligat, illa vi, an haec tempore; et post eam dandus est; sed plane plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint. Nam si post alteram febrem
p.84
motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est: si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est; adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus, inclinata priore, dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium dirigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere; et, hoc salvo, dare quam integerrimo corpore
[*](Aph. I, II). Quod non inter duas tantum, sed etiam inter plures accessiones servabitur. Sed quum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare; tamen, si corpus infirmum est, quotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus affligunt; aut si duae pluresve accessiones eodem die veniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari quotidie debeat, si protinus venae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deest. Illud tamen in his servandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Quum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat, aut finiatur, scire licet, optimum cibo tempus esse febre finita; deinde quum decessio ejus consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit; cetera omnia periculosa esse; si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse, consistente jam incremento febris, aliquid offerre, quam increscente; satius esse, instante, quam incipiente: cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque hercule satis est, ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum, et ad eum dirigere curationem; seu supersunt vires, seu desunt, seu quidam alii affectus interveniunt. Quum vero semper aegros securos agere conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent: tum praecipue, ubi cibum sumserunt. Itaque, si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus
[*](id est, toto somni tempore. cf. VIII, 4), et quum experrecti sunt, tum exponere.
p.85
Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione vero ingens pugna est; eoque magis, quo major febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, quum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quieverit, protinus sitim quoque quieturam; longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem, quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione, quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus humor dari debet, nisi subito sic venae conciderunt, ut cibus quoque dari debeat: secundo vero, ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen, si magna sitis urgebit, potio dari potest. Ac ne illud quidem ab Heraclide Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum, aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiae corruptae[*](cf. IV, 11). Illud videndum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur; aut quum aegrum dormire cupiemus; quod fere sitis prohibet. Satis autem convenit, quum omnibus febricitantibus nimius humor alienus sit, tum praecipue esse feminis, ex partu in febres inciderunt.
Sed quum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis[*](sc. arteriis) enim maxime credimus, fallacissimae rei; quia saepe istae leniores celerioresve sunt, et aetate, et sexu, et corporum natura: et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt; ut imbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio. Contra saepe eas concitat et sol, et balneum, et exercitatio, et metus, et ira, et quilibet alius animi affectus: adeo
p.86
ut, quum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat. Ob quam causam, periti medici est, non protinus ut venit, apprehendere manu brachium: sed primum residere hilari vultu, percontarique, quemadmodum se habeat; et si quis ejus metus est, eum probabili sermone lenire; tum deinde ejus corpori manum admovere. Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant! Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Igitur intueri quidem etiam ista oportet; sed his non omnia credere. Ac protinus quidem scire, non febricitare eum, cujus venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere; sed ita, si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est, et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit; si color aut rubore, aut pallore novo mutatus est; si oculi graves, et aut persicci, aut
sunt; si sudor quum fit, inaequalis est; si venae non aequalibus intervallis moventur. Ob quam causam medicus neque in tenebris, neque a capite aegri debet residere; sed illustri loco adversus, ut omnes notas ex vultu quoque cubantis percipiat. Ubi vero febris fuit, ac decrevit, spectare oportet, num tempora, partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur: ac si qua nota est, tunc demum dare potui calidam aquam, cujus salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Hujus autem rei causa, continere aeger sub veste satis multa manus debet; eademque crura, pedesque contegere: qua plerique aegros in ipso febris impetu male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet, paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit, idoneus esse cibo aeger videtur, sub veste leniter ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Is autem febricitantibus humidus est aptissimus
[*](Aph. I, 16), aut humori certe quam proximus: utique ex materia quam levissima, maximeque sorbitio, eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet.
p.87
Mel quoque despumatum huic recte adjicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id, si stomachum offendit, supervacuum est; sicut ipsa quoque sorbitio. Dari vero in vicem ejus potest, vel intrita ex aqua calida, vel alica elota; si firmus est stomachus, et compressa alvus, ex aqua mulsa; si vel ille languet, vel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est. Secundo vero aliquid adjici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel
, vel conchylium, vel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est. Ubi vero aut desinunt, aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adjiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi. Ponendi vero aegro varii cibi, sicut Asclepiades p.raecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur, neque satis vires sufficiunt; ut paulum ex singulis degustando, famem vitet. At si neque vis, neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus aeger est; ne plus assumat, quam concoquat. Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios. Eduntur enim facilius: ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores, neque increscente morbo, tutum est aegrum cibo impleri;.sed ubi inclinata jam in melius valetudo est
[*](Aph. I, 7).
Sunt aliae quoque observationes in febribus necessariae. Atque id quoque videndum est, quod quidam (sc. Methodici solum praecipiunt, adstrictum corpus sit, an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit; nam si adstrictum est, ducenda alvus est, movenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum sanguinem etiam misisse, concussisse vehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, vigiliam prodest. Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire, multaque aqua fovere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo; maximeque , qualia sunt lapathum, urtica, malva; vel jure etiam concharum, musculorumve, aut locustarum: neque danda caro, nisi elixa, est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum, et post hunc, et cum hoc, ultra
p.88
quam sitis coget: poteritque a balneo etiam pinguius, aut dulcius dari vinum; poterit semel, aut bis interponi graecum salsum
[*](cf. III, 16). Contra vero, si corpus profluet, sudor coercendus, quies adhibenda erit; tenebris somnoque, quandocumque volet, utendum; non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum. Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere; nisi aut fauces, aut praecordia, aut latus dolet, aut vetus morbus est. Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro, vel sale, quae cum oleo miscentur: ac si levius id vitium est, oleo corpus ungendum; si vehementius, rosa, vel melino, vel myrteo, cui vinum austerum sit adjectum. Quisquis autem fluore aeger est, quum venit in balneum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est. Si in cute vitium est, frigida quoque, quam calida aqua melius utetur. Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum, vel certe subausterum; si venter profluit, calidum; si sudores nocent, vomitusve sunt, frigidum.
Desiderat etiam propriam animadversionem in febribus pestilentiae casus. In hac minime utile est, aut fame, aut medicamentis uti, aut ducere alvum. Si vires sinunt, sanguinem mittere optimum est; praecipueque si cum dolore febris est[*](cf. II, 10): si id parum tutum est, ubi febris levata est, vomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius, quam in aliis morbis, ducere in balneum opus est; vinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis ejusdem. Nam quo celerius tempestates corripiunt, eo maturius auxilia, etiam cum quadam temeritate, rapienda sunt. Quod si puer est, qui laborat, neque tantum robur ejus est, ut sanguis mitti possit, cucurbitulis ei
p.89
utendum est; ducenda alvus vel aqua, vel ptisanae cremore; tum demum levibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri, ut viri, curari debent. Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere alvum, non cruciare vigilia, fameve, aut nimia siti, non vino curare. Vomitus post febrem eliciendus est; deinde dandus cibus ex levissimis; tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineat; tertio, ad similem cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter opportunam abstinentiam cibo opportuno, omissis ceteris, nutriatur.
Si vero ardens febris extorret, nulla medicamenti danda potio est; sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est, quae miscenda manu sunt, donec albescant; eo conclavi tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est. Possunt etiam super stomachum imponi folia vitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia vexandus est. Alendus maturius est, id est a die tertio; et ante cibum iisdem perungendus. Si pituita in stomacho coiit, inclinata jam accessione, vomere cogendus est; tum dandum frigidum , aut pomum ex iis quae stomacho conveniunt. Si siccus manet stomachus, protinus vel ptisanae, vel alicae, vel oryzae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. Quum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem; et quum jam venter et praecordia ultra modum repleta, satisque refrigerata sunt, vomere debet. Quidam ne vomitum quidem exigunt; sed ipsa aqua frigida tantum, ad satietatem data, pro medicamento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa veste operiendus est, et collocandus ut dormiat. Fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem, plenus somnus venit, per quem ingens sudor effunditur; idque praesentissimum auxilium est: sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem, nulli dolores, nullus praecordiorum tumor; nihil prohibens vel in thorace, vel in pulmone, vel in faucibus; non ulcus, non
p.90
*dejectio fuit. Si quis autem in ejusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictatur
[*](cf. Aph. IV, 54), neque bibere aquam frigidam debet; sedeo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.
At ubi id genus tertianae est, quod ἡμιτριταῖον medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat. Habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, porrigiturque febris inter horas viginti quatuor, et triginta sex; ut, quod idem est, non idem esse videatur. Et magnopere necessarium est, neque dari cibum, nisi in ea remissione, quae vera est; et ubi ea venit, protinus dari: plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac, nisi magnopere aliqua res prohibet, inter initia sanguis mitti debet; tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum ejus spatium sustineat.
Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent; ac neque cibo, neque ulli remedio locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse enim curationi opportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adjectum, corpus ejus pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur, et fiat initium quoddam novi motus; exque eo, quum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale salubris videtur. At si diu frigus est, et torpor, et jactatio corporis, non alienum est in ipsa febre dare mulsi tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris; et major ortus calor simul et priora mala tollit, et spem remissionis, inque ea
p.91
curationis ostendit. Neque hercules ista curatio nova est
[*](Antonium Musam indicare videtur, qui Augustum contraria medicina periculo exemit; ut tradit Plinius lib. XXIX, cap. 1, sect. 5. et Suetonius in Augusto cap. 31: distillationibus, jocinere vitiato, ad desperationem redactus, contrarian, et ancipitem rationem medendi subiit: quia calida fomenta non proderant, frigidis curari coactus auclore Antonio Musa.)), qua nunc quidam traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum, maximeque post Hippocratem fuit Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem, sitimque excitaret: deinde, ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat; ac, si moverat sudorem, explicuisse se aegrum judicabat; si non moverat, plus etiam aquae frigidae ingerebat; et tum vomere cogebat. Si alterutro modo febre liberaverat, protinus suillam assam, et vinum homini dabat: si non liberaverat, decoquebat aquam sale adjecto
[*](cf. III, 24), eamque bibere cogebat, ut movendo ventrem purgaret. Et intra haec omnis ejus medicina erat; eaque non minus grata fuit iis, quos Hippocratis successores non refecerant; quam nunc est iis, quos Herophili vel Erasistrati aemuli diu tractos non expedierunt. Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina: quia plures, si protinus a principiis excepit, interimit. Sed quum eadem omnibus convenire non possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adjuvat. deoque ejusmodi medici melius alienos aegros, quam suos nutriunt
[*](cf. VI, 6, § 16). Sed est circumspecti quoque hominis, et novare interdum, et augere morbum, et febres accendere; quia curationem, ubi id, quod est, non recipit, potest recipere id quod futurum est.
Considerandum etiam est, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant; id est num caput doleat, num
p.92
lingua aspera, num praecordia intenta sint. Si capitis dolores sunt, rosam cum aceto miscere oportet, et in id ingerere: deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent; ex his invicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam iisdem lanam succidam imponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. Si ista parum juvant, teri potest vel iris arida, vel nuces amarae, vel quaelibet herba ex refrigerantibus: quorum quidlibet ex aceto impositum, dolorem minuit; sed magis aliud in alio. Juvat etiam panis cum papavere injectus; vel cum rosa cerussa, spumave argenti. Olfacere quoque vel serpyllum, vel anethum, non alienum est. At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia; ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat: deinde, ubi prima inflammatio se remisit,
demum ad calida et humida veniendum est; ut ea, quae remanserint, discutiant. Notae vero inflammationis sunt quatuor, rubor et tumor, cum calore et dolore. Quo magis erravit Erasistratus, qui febrem nullam sine hac esse dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc enim statim ipsa febris solvet. At si neque inflammatio, neque febris, sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet. Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida: deinde ungenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa reprimit, simulque siccescere non sinit. At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adjectum.
Solet etiam ante febres esse frigus; idque vel molestissimum morbi genus est. Ubi id exspectatur, omni potione prohibendus aeger est: haec enim paulo ante data multum malo adjicit. Item maturius veste multa tegendus est; admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta
p.93
sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant: perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt, eique adjiciendum aliquid ex calefacientibus; contentique medici quidam una frictione, etiam ex quolibet oleo, sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quatuor sorbitionis cyathos, etiamnum manente febre, dant: deinde, ea bene finita, reficiunt stomachum cibo frigido et levi. Ego tum.hoc puto tentandum, quum parum cibus, semel et post febrem datus, prodest. Sed curiose prospiciendum est, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere valetudinis jam minui febris videtur, et rursus intenditur. Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam immoratur, et jactationem, foetoremque quemdam oris, quem ὄζην Graeci vocant, minuit. Illud satis convenit, si quotidie pares accessiones sunt, quotidie cibum dandum: si impares, post graviorem, cibum; post leviorem, aquam mulsam.