De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circumitum, et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt, maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alvi ductio, neque balneum, neque vinum, neque medicamentum aliud recte datur. Incertum est enim quando febris ventura sit: ita fieri potest, ut, si subito venerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inventum. Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger; deinde sub decessu febris ejus, quae gravissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius omnia illa tentantur; quia magis proponere nobis et accessionum et decessionum vices possumus. In his autem, quum inveteraverunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde dividenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. Igitur quum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare ei oportet potui

p.94
tepidam aquam subsalsam, et vomere eum cogere: nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circumitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur. Jamque quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub exspectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balneum est; dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit. Si ibi quoque senserit, nihilo minus idem sub exspectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe is discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem allium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque assumta calorem movent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur: fomentisque, sed protinus[*](cf. III, 11, p. 92, 1. 34 sqq.) validioribus, totum corpus circumdare convenit, maximeque involutis exstinctis testis et titionibus. Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter perfundatur, cui aeque ex aliquid sit adjectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horror est: saepe enim pertinacia juvantis malum corporis vincit. Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda alvus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerate corpore prodest. Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et frictio. Cibus autem in ejusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet; caro glutinosa; vinum, quum dabitur, austerum.

Haec ad omnes circumitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si quotidiana est, triduo primo magnopere abstinere oportet[*](cf. III, 5); tum cibis altero quoque die uti. Si res

p.95
inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum; magisque si, horrore sublato, haec superest.

Si vero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet, aliisque exercitationibus, et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus, in hoc genere morborum, multo ante accessionem, per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde vinum dabat. Quod, quamvis pleraque ejus viri praecepta sequutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim anceps. Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere; quinto, post horrorem vomitum elicere; deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dare cibum et vinum; sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febris accedat. Id saepe fieri posse verisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ordine utamur; tria remedia: vomitus, alvi ductionis, vini, per triduum, id est tertio die et quinto, et septimo tentare: nec vinum, nisi post accessionem diei septimi, bibat. Si vero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in vetustatem, quo die febris exspectabitur, in lectulo se contineat; post febrem perfricetur; tum, cibo assumto, bibat aquam; postero die, ab exercitatione unctioneque, aqua tantum contentus, conquiescat. Et id quidem optimum est. Si vero imbecillitas , et post febrem vinum, et medio die paulum cibi debebit assumere.

Eadem in quartana facienda sunt. Sed quum haec tarde admodum finiatur, nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur

p.96
si cui cum horrore febris accessit, eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debet, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem; si quarto die cum horrore febris revertitur, vomere, sicut ante praeceptum est; deinde post febrem modicum cibum sumere, vini quadrantem; postero tertioque die. abstinere, aqua tantummodo calida, si sitis est, assumpta; septimo die balneo frigus praevenire; si febris redierit, ducere alvum; ubi ex eo corpus conquieverit, in unctione vehementer perfricari; eodem modo sumere cibum et vinum; biduo proximo se abstinere, frictione servata; decimo die rursus balneum experiri; et, si postea febris accessit, aeque perfricari, vinum copiosius bibere. Ac sic proximum est, ut quies tot dierum, et abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant. Si vero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus; idque agendum, ut, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam curatio probari Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam alvum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod, ut sustinere aliquis possit, tamen, etiam febre liberatus, vix refectioni valebit: adeo, si febris saepius accesserit, concidet. Igitur si tertio decimo die morbus manebit, balneum neque ante febrem, neque post eam tentandum erit; nisi interdum jam horrore discusso: horror ipse per ea, quae supra scripta sunt[*](III, 12), expugnandus. Deinde post febrem oportebit ungi, et vehementer perfricari; cibum et validum, et fortiter assumere; vino uti quanto libebit: postero die, quum satis quieverit, ambulare, exerceri, ungi, perfricari, cibum capere sine vino: tertio die abstinere. Quo die vero febrem exspectabit, ante surgere, et exerceri, dareque operam, ut in ipsam exercitationem febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At si in opere occupavit, tum demum se recipere. In ejusmodi valetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum. Si venter adstrictus est, solvendus est. Sed haec facile validiores faciunt: si imbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est: si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est: si haec quoque
p.97
vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est: dandaque opera est, ne qua cruditas in quotidianam id malum vertat. Nam quartana neminem jugulat: sed si ex ea facta quotidiana est, in malis aeger est: quod tamen, nisi culpa vel aegri vel curantis, numquam fit.

At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt; aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leniter ambulare; considere diligenter involutis pedibus et capite; quoties febris accessit et desiit, cibum modicum sumere, et vinum; reliquo tempore, nisi imbecillitas urget, abstinere; at si duae febres paene junguntur, post utramque cibum sumere: deinde vacuo tempore, et moveri aliquid, et post unctionem cibo uti. Quum vero vetus quartana raro, nisi vere, solvatur; utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat. Prodestque in vetere quartana mutare subinde victus genus; a vino ad aquam, ab aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem[*](cf. I, 3; II, 18), deinde vomere; jureve pulli gallinacei ventrem resolvere; oleo ad frictiones adjicere calefacientia; ante accessionem sorbere vel aceti cyathos duos, vel unum sinapis cum tribus graeci vini salsi[*](cf. III, 6), vel mixta paribus portionibus, et in aqua diluta, piper, castoreum, laser, myrrham. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moveatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quievit, diu meminisse ejus diei convenit; eoque vitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem. Facile enim revertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.

At si ex quartana quotidiana facta est, quum id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti; aquam

p.98
tantummodo vespere potui dare. Tertio die saepe fit, ne febris accedat: sed sive fuit, sive non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus; ac si manet, per triduum abstinentia, quanta maxima imperari potest[*](cf. III, 21), et quotidie utendum est.

Et febrium quidem curatio exposita est. Supersunt vero alii corporis affectus, qui huic superveniunt; ex quibus eos, qui certis partibus assignari non possunt[*](cf. IV, 1, init.), protinus jungam. Incipiam ab insania, primamque hujus ipsius partem aggrediar, quae et acuta, et in febre est: φρενῖτιν Graeci appellant[*](cf.Hipp.). Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere, et loqui aliena. Quod non quidem leve est; neque incidere potest, nisi in febre vehementi: non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breve esse consuevit, levatoque accessionis impetu, protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. Phrenesis vero tum demum est, quum continua dementia esse incipit; aut quum aeger, quamvis adhuc sapiat, tamen quasdam vanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Ejus autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii hilares, alii tristes sunt; alii facilius continentur, et intra verba desipiunt, alii consurgunt, et violenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent, summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent; sed exitu deprehenduntur. Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est: eos vero qui violentius se gerunt, vincire convenit[*](cf. I. Digest. de off. praes. tit. 14); ne vel sibi vel alteri noceant. Neque credendum est, si vinctus aliquis, dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur; quoniam.

p.99
is dolus insanientis est. Fere vero antiqui tales aegros in tenebris habebant; eo quod illis contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid judicabant. At Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi vel hoc, vel illo modo possit. Optimum itaque est utrumque experiri; et habere eum, qui tenebras horret, in luce; eum, qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si vires habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est. Remedia vero adhibere, ubi maxime furor urget, supervacuum est: simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: ubi vero res patitur, festinanter subveniendum est. Asclepiades perinde esse dixit, his sanguinem mitti, ac si trucidentur: rationem hanc sequutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta; neque sanguis, nisi in remissione ejus, recte mitteretur. Sed ipse in his somnum multa frictione quaesivit; quum et intentio febris somnum impediat, et frictio non nisi in remissione ejus utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte fiunt, alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit: estque hoc, ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus. Quod si vires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet. Minus deliberari potest, an alvus ducenda sit. , interposito die, convenit caput ad cutem tondere[*](cf. I, 4); deinde aqua fovere, in qua verbenae aliquae decoctae sint ex reprimentibus; aut prius fovere, deinde tondere, et iterum fovere; ac novissime rosa caput naresque implere; offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam; movere sternutamenta medicamentis in id efficacibus. Quae tamen facienda sunt in iis, quibus vires non desunt. Si vero imbecillitas est, rosa tantum caput, adjecto serpyllo, similive aliquo, madefaciendum est. Utiles etiam in quibuscumque viribus herbae duae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque succo expresso caput impletur. Quum febris remisit, frictione utendum est;
p.100
parcius tamen in iis, qui nimis hilares, quam in iis, qui nimis tristes sunt. Adversus omnium autem sic insanientium animos gerere se pro cujusque natura necessarium est. Quorumdam enim vani metus levandi sunt; sicut in homine praedivite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur: quorumdam audacia coercenda est; sicut in iis fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur: quorumdam etiam intempestivus risus et objurgatione et minis finiendus: quorumdam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae, et cymbala, strepitusque proficiunt. Saepius tamen assentiendum, quam repugnandum est; paulatimque, et non evidenter, ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius intentio; ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur, aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: emendando enim convertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt ii, qui inter epulantes eos collocarunt. Omnibus vero sic affectis somnus et difficilis, et praecipue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id, atque etiam ad mentem ipsam componendam, crocinum unguentum cum irino in caput datum. Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver, aut hyoscyamum decoctum sit: alii mandragorae mala pulvino subjiciunt: alii vel amomum, vel sycamini lacrimam fronti inducunt. [*](Section 13 in Marx is not present in this edition.) Asclepiades ea supervacua esse dixit; quoniam in lethargum saepe converterent. Praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur; vespere ei daretur potui aqua; tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem, qui perfricaret, vehementer imprimeret; postero deinde die, iisdem omnibus factis, vespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur: per hanc enim nos consequuturos, ut somnus accedat. Id interdum fit, et quidem adeo, ut, illo confitente, nimia frictio etiam lethargi periculum afferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est: habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne quem obdormire volumus, excitare postea
p.101
non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus[*](cf. Coel. Aurel. Morb. chr. I, 5) juxta cadens; vel gestatio post cibum et noctu;maximeque suspensi lecti motus. Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admovere; quae, quia levat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque implendus aeger est, ne insaniat; neque jejunio utique vexandus, ne imbecillitate in cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo, maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cujus ternos cyathos his hieme, quater aestate dedisse satis est.

Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit; quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere. In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc prohibet, prima est abstinentia; secunda per album veratrum vomitumque purgatio. Post utrumlibet adhibenda bis die frictio est; si magis valet, frequens etiam exercitatio; in jejuno vomitus: cibus, sine vino, dandus ex media materia est. Quam quoties posuero[*](cf. III, 21), scire licebit etiam ex infirmissima dari posse; dum ne ea sola quis utatur: valentissima tantummodo esse removenda. Praeter haec servanda alvus est quam tenerrima; removendi terrores, et potius bona spes afferenda: quaerenda delectatio ex fabulis, ludisque, quibus maxime capi sanus assueverat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera, et ante oculos ejus ponenda; leviter objurganda vana tristitia; subinde admonendus, in iis ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae, quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut aliae febres, curanda est.

Tertium genus insaniae est, ex his longissimum; adeo ut vitam ipsam non impediat: quod robusti corporis esse consuevit. Hujus autem ipsius species duae sunt. Nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Ajacem vel Orestem percepisse poetae ferunt; quidam animo desipiunt. Si imagines fallunt, ante omnia videndum est, tristes, an hilares sint. In tristitia nigrum veratrum dejectionis causa; in hilaritate, album, ad vomitum excitandum dari debet: idque, si in potione non accipit, pani adjiciendum est, quo

p.102
facilius fallat. Nam si bene se purgaverit, ex magna parte morbum levabit. Ergo etiam si semel datum veratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Neque ignorare oportet, leviorem esse morbum cum risu, quam serio insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis; ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, ventrem ejus ante solvendum esse; ubi a superiore, comprimendum[*](Aph. VII, 70). Si vero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Ubi perperam aliquid dixit, aut fecit, fame, vinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere, et ediscere aliquid, et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare, quid faciat. Subito etiam terreri, et expavescere, in hoc morbo prodest; et fere quidquid animum vehementer perturbat. Potest enim quaedam fieri mutatio, quum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, is ipse sine causa subinde rideat, an moestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur: si nimia tristitia est, prodest lenis, sed multa bis die frictio; item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. Ilia communia sunt: insanientes vehementer exerceri debere; multa frictione uti; neque pinguem carnem, neque vinum assumere; cibis uti post purgationem, ex media materia, quam levissimis; non oportere esse vel solos, vel inter ignotos, vel inter eos, quos aut contemnant, aut negligant; mutare debere regiones, et, si mens redit, annua peregrinatione esse jactandos.

Raro, sed aliquando tamen, ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie simili, similique victus genere curandum est: praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte vinum datur.