Haec ad omnes circumitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si quotidiana est, triduo primo magnopere abstinere oportet[*](cf. III, 5); tum cibis altero quoque die uti. Si res
p.95
inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum; magisque si, horrore sublato, haec superest.
Si vero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet, aliisque exercitationibus, et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus, in hoc genere morborum, multo ante accessionem, per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde vinum dabat. Quod, quamvis pleraque ejus viri praecepta sequutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim anceps. Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere; quinto, post horrorem vomitum elicere; deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dare cibum et vinum; sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febris accedat. Id saepe fieri posse verisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ordine utamur; tria remedia: vomitus, alvi ductionis, vini, per triduum, id est tertio die et quinto, et septimo tentare: nec vinum, nisi post accessionem diei septimi, bibat. Si vero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in vetustatem, quo die febris exspectabitur, in lectulo se contineat; post febrem perfricetur; tum, cibo assumto, bibat aquam; postero die, ab exercitatione unctioneque, aqua tantum contentus, conquiescat. Et id quidem optimum est. Si vero imbecillitas , et post febrem vinum, et medio die paulum cibi debebit assumere.
Eadem in quartana facienda sunt. Sed quum haec tarde admodum finiatur, nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur
p.96
si cui cum horrore febris accessit, eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debet, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem; si quarto die cum horrore febris revertitur, vomere, sicut ante praeceptum est; deinde post febrem modicum cibum sumere, vini quadrantem; postero tertioque die. abstinere, aqua tantummodo calida, si sitis est, assumpta; septimo die balneo frigus praevenire; si febris redierit, ducere alvum; ubi ex eo corpus conquieverit, in unctione vehementer perfricari; eodem modo sumere cibum et vinum; biduo proximo se abstinere, frictione servata; decimo die rursus balneum experiri; et, si postea febris accessit, aeque perfricari, vinum copiosius bibere. Ac sic proximum est, ut quies tot dierum, et abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant. Si vero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus; idque agendum, ut, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam curatio probari Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam alvum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod, ut sustinere aliquis possit, tamen, etiam febre liberatus, vix refectioni valebit: adeo, si febris saepius accesserit, concidet. Igitur si tertio decimo die morbus manebit, balneum neque ante febrem, neque post eam tentandum erit; nisi interdum jam horrore discusso: horror ipse per ea, quae supra scripta sunt
[*](III, 12), expugnandus. Deinde post febrem oportebit ungi, et vehementer perfricari; cibum et validum, et fortiter assumere; vino uti quanto libebit: postero die, quum satis quieverit, ambulare, exerceri, ungi, perfricari, cibum capere sine vino: tertio die abstinere. Quo die vero febrem exspectabit, ante surgere, et exerceri, dareque operam, ut in ipsam exercitationem febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At si in opere occupavit, tum demum se recipere. In ejusmodi valetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum. Si venter adstrictus est, solvendus est. Sed haec facile validiores faciunt: si imbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est: si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est: si haec quoque
p.97
vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est: dandaque opera est, ne qua cruditas in quotidianam id malum vertat. Nam quartana neminem jugulat: sed si ex ea facta quotidiana est, in malis aeger est: quod tamen, nisi culpa vel aegri vel curantis, numquam fit.