Considerandum etiam est, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant; id est num caput doleat, num
p.92
lingua aspera, num praecordia intenta sint. Si capitis dolores sunt, rosam cum aceto miscere oportet, et in id ingerere: deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent; ex his invicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam iisdem lanam succidam imponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. Si ista parum juvant, teri potest vel iris arida, vel nuces amarae, vel quaelibet herba ex refrigerantibus: quorum quidlibet ex aceto impositum, dolorem minuit; sed magis aliud in alio. Juvat etiam panis cum papavere injectus; vel cum rosa cerussa, spumave argenti. Olfacere quoque vel serpyllum, vel anethum, non alienum est. At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia; ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat: deinde, ubi prima inflammatio se remisit,
demum ad calida et humida veniendum est; ut ea, quae remanserint, discutiant. Notae vero inflammationis sunt quatuor, rubor et tumor, cum calore et dolore. Quo magis erravit Erasistratus, qui febrem nullam sine hac esse dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc enim statim ipsa febris solvet. At si neque inflammatio, neque febris, sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet. Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida: deinde ungenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa reprimit, simulque siccescere non sinit. At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adjectum.
Solet etiam ante febres esse frigus; idque vel molestissimum morbi genus est. Ubi id exspectatur, omni potione prohibendus aeger est: haec enim paulo ante data multum malo adjicit. Item maturius veste multa tegendus est; admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta
p.93
sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant: perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt, eique adjiciendum aliquid ex calefacientibus; contentique medici quidam una frictione, etiam ex quolibet oleo, sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quatuor sorbitionis cyathos, etiamnum manente febre, dant: deinde, ea bene finita, reficiunt stomachum cibo frigido et levi. Ego tum.hoc puto tentandum, quum parum cibus, semel et post febrem datus, prodest. Sed curiose prospiciendum est, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere valetudinis jam minui febris videtur, et rursus intenditur. Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam immoratur, et jactationem, foetoremque quemdam oris, quem ὄζην Graeci vocant, minuit. Illud satis convenit, si quotidie pares accessiones sunt, quotidie cibum dandum: si impares, post graviorem, cibum; post leviorem, aquam mulsam.
Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circumitum, et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt, maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alvi ductio, neque balneum, neque vinum, neque medicamentum aliud recte datur. Incertum est enim quando febris ventura sit: ita fieri potest, ut, si subito venerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inventum. Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger; deinde sub decessu febris ejus, quae gravissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius omnia illa tentantur; quia magis proponere nobis et accessionum et decessionum vices possumus. In his autem, quum inveteraverunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde dividenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. Igitur quum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare ei oportet potui
p.94
tepidam aquam subsalsam, et vomere eum cogere: nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circumitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur. Jamque quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub exspectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balneum est; dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit. Si ibi quoque senserit, nihilo minus idem sub exspectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe is discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem allium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque assumta calorem movent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur: fomentisque, sed protinus
[*](cf. III, 11, p. 92, 1. 34 sqq.) validioribus, totum corpus circumdare convenit, maximeque involutis exstinctis testis et titionibus. Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter
perfundatur, cui aeque ex
aliquid sit adjectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horror est: saepe enim pertinacia juvantis malum corporis vincit. Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda alvus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerate corpore prodest. Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et frictio. Cibus autem in ejusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet; caro glutinosa; vinum, quum dabitur, austerum.