De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger jacet, porrectis manibus et cruribus[*](Progn. § 3); ubi residere vult in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen pejor est qui inter quartam horam et noctem est, quam qui a matutino tempore ad quartam[*](Progn. § 10). Pessimum tamen est, si somnus neque noctu, neque interdiu accedit[*](Progn. § 10): id enim fere sine continuo dolore esse non potest[*](Coac. 497). Aeque vero signum malum est etiam somno ultra debitum
Post haec indicia votum est longum morbum fieri: sed et necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat, porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus, morbum, etsi non interemerit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum et cervices oritur; aut ubi, febre non quiescente, corpus insudat[*](cf. Aph. IV, 56; Coac. 562; cf. Progn. § 6); aut ubi corpus modo frigidum, modo calidum est, ct color alius ex alio fit[*](Aph. IV, 40); aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenit[*](cf. Aph. IV, 51); aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit[*](cf. Aph. II, 28): item, si urina modo liquida et pura est, modo habet quaedam subsidentia; si laevia atque alba rubrave so sunt, quae in ea subsidunt; aut si quasdam quasi miculas repraesentat; aut si bullulas excitat[*](cf. Progn.§ 12).
Sed inter haec quidem, proposito metu, spes tamen superest. Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus; multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit, neque ventris resolutio, neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans, mortis index est[*](Progn. § 2). Si vero in morbo vetere jam triduo talis est, in propinquo mors est; magisque si, praeter haec, oculi quoque lumen refugiunt, et illacrimant; quaeque in iis alba esse debent, rubescunt; atque in iisdem venulae pallent; pituitaque in iis innatans, novissime angulis inhaerescit; alterque ex his minor est; iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt[*](Progn. § 2); perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens alvus expressit[*](cf. Aph. VI, 52; Progn. § 2); eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra, et nares, oculique, et palpebrae, et supercilia, aliquave ex his pervertuntur; isque propter imbecillitatem jam non audit, aut non videt[*](Aph. IV, 49; Coac. 72). Eadem mors denuntiatur, ubi aeger supinus cubat, eique genua contracta sunt: ubi deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat, et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat; ubi assidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante, aut in ipso morbo natum est, aridum, et aut pallidum, aut lividum factum est[*](Progn. § 3). Illa quoque mortis indicia sunt, ungues, digitique pallidi; frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre, et acuto morbo, vel insania, pulmonisve dolore, vel capitis, in veste floccos legit, fimbriasve diducit, vel in adjuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit[*](Progn. § 4). Dolores etiam
Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse? Quin etiam vir jure magni nominis Democritus, ne finitae quidem vitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae, non bonos, sed imperitos medicos decipiunt; quod Asclepiades funeri obvius intellexit, quemdam vivere, qui efferebatur: nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit; illa tamen moderatius subjiciam: conjecturalem artem esse medicinam, rationemque conjecturae talem esse, ut quum saepius aliquando respondent, interdum tamen fallat. Si quid itaque vix in millesimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, quum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in iis tantum, quae pestifera sunt, dico; sed in iis quoque, quae salutaria. Siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo : quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in pejus alicui convertunt. Neque id evitare humana imbecillitas in tanta varietate corporum potest. Sed est tamen medicinae fides, quae multo saepius, perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet, in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis[*](Aph. II, 19).