Igitur saluberrimum ver est; proxime deinde ab hoc hiems; periculosior aestas; autumnus longe periculosissimus.
p.28
Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae, sive calidae: pessimae, quae maxime variant
[*](cf. Aph. III, 1 et 8). Quo fit, ut autumnus plurimos opprimat
[*](cf. Aph. IlI, 9); nam fere meridianis temporibus calor; nocturnis atque matutinis, simulque etiam vespertinis, frigus est. Corpus ergo, et aestate, et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur; sed, ut eo tempore id maxime fit, sic quandocumque evenit, noxium est. Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi, nubilive: optimique hieme, qui omni vento vacant, aestate, quibus favonii perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales, quam subsolani, vel austri sunt: sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens, salubris; a mari, gravis est. Neque solum in bono tempestatum habitu certior valetudo est; sed morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt, et
finiuntur
[*](Aph. III, 8; Epid. II, 1, 5). Pessimum aegro coelum est, quod aegrum fecit; adeo ut in id quoque genus, quod natura pejus est, in hoc statu salubris mutatio sit. At aetas media tutissima est, quae neque juventae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adolescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile, neque obesum. Nam longa statura, ut in juventa decora est, sic matura senectute conficitur
[*](Aph. II, 54): gracile corpus infirmum; obesum hebes est. Vere autem maxime, quaecumque humoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo
lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscesses, quae ἀποστήματα Graeci nominant, bilis atra, quam μελαγχολίαν appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravedines, destillationes oriri solent. Ii quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urgent, modo quiescunt,
maxime et inchoantur et repetunt
[*](cf. Aph. III, 20). At aestas non quidem vacat plerisque his morbis; sed adjicit febres vel continuas, vel ardentes, vel tertianas, vomitus, alvi dejectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros, et in ceteris quidem partibus, sed maxime in obscoenis; et quidquid sudore hominem
p.29
resolvit
[*](Aph. III, 21). Vix quidquam ex his in autumnum non incidit; sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci φθίσιν nominant; urinae difficultas, quam στραγγουρίαν appellant; tenuioris intestini morbus, quem εἰλεόν nominant; item laevitas intestinorum, quae λειεντερία vocatur; coxae dolores; morbi comitiales
[*](Aph. III, 22). Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate etiam proxima pressos, interimit; ct alios novis morbis conficit; et quosdam longissimis implicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exercent. Neque aliud magis tempus pestilentiae patet, cujuscumque ea generis est, quamvis variis rationibus nocet. Hiems autem capitis dolores, tussim, et quidquid in faucibus, in lateribus, in visceribus mali contrahitur, irritat
[*](Aph. III, 23).
At ex tempestatibus, aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris: sanum tamen corpus spissat, et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensus tardat, capitis dolorem movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, humidum, languidum[*](Aph. III, 5, 17). Ceteri venti quo vel huic vel illi propiores sunt, eo magis vicinos his illisve affectus faciunt. Denique omnis calor et jecur et lienem inflammat, mentem hebetat, ut anima , ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert; illud σπασμός, hoc τέτανοσ Graece nominatur: nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat[*](Aph. V, 17). In siccitatibus, acutae febres[*](Aph. III, 7), lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur. Per imbres, longae febres, alvi dejectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio nervorum; παράλυσιν Graeci nominant[*](Aph. III, 16). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam quales ante praecesserint. Si hiems sicca ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus[*](Aph. III, 11). Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et
p.30
siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae vero quae gignunt, imbecillos, vixque vitales edunt: ceteros lippitudo arida, et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent
[*](Aph. III, 12). At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarunt, laterum dolores, et insania febricitantium, quam φρενῖτιν
[*](cf. III, 18) appellant, quam celerrime rapiunt. Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi
[*](Aph. III, 6). At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur
[*](Aph. III, 13). Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit: durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae, partim longae; et ii morbi, qui ex atra bile nascuntur
[*](Aph. III, 14).
Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his vere optime valent, et aestate prima tutissimi sunt; senes aestate et autumni prima parte; juvenes hieme, quique inter juventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiems, aestas adolescentibus est[*](Aph. III, 18). Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infantes, tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant[*](Aph. III, 24). Proprie etiam dentientes, gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum distentiones nervorum, alvi dejectiones, maximeque caninis dentibus orientibus, male habent. Quae pericula plenissimi cujusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est[*](Aph. III, 25). At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum quae in spina sunt, aliquae inclinationes, strumae, verrucarum quaedam genera dolentia, ἀχροχορδόνασ Graeci appellant, et plura alia tubercula oriuntur[*](Aph. III, 26). Incipiente vero jam pube, ex iisdem multa, et longae febres, et sanguinis ex naribus cursus[*](Aph. III, 27). Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde
p.31
septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate, neque primis coitibus, neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt
[*](Aph.III, 28): saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adolescentia morbis acutis, item comitialibus, tabique maxime objecta est: fereque juvenes sunt, qui sanguinem exspuunt
[*](Aph. III, 29). Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum, αἱμορ Graeci appellant, profusio
[*](Aph. III, 30). In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala
[*](Aph. III, 31). Praeter haec graciles tabes, dejectiones, destillationes; item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis, et difficultate spirandi strangulantur: subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit
[*](Aph. II, 44).
Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis; qui fere sani quoque jacentis habitus est[*](Progn. § 3); si facile convertitur[*](§ 9); si noctu dormit, interdiu vigilat[*](Progn. § 10); si ex facili spirat[*](Progn. § 5); si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est[*](cf. Aph. II, 35); si praecordia ejus sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt[*](Progn. § 7). Quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter
p.33
totum insudat, et cujus febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur
[*](cf. Progn. § 6). Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est; ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore tenuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλιχρινέσ Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet; et in urina subsidere album, laeve, aequale; sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur
[*](cf. Progn. § 12–13). At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, atque eodem fere tempore, quo secunda valetudine assuevit, modo convenientia iis quae assumuntur. Pejor cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur, et rufa est, neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit
[*](cf. Progn. § 11). Ac lumbricos quoque aliquos sub fine morbi descendisse, nihil nocet
[*](Ibid.). Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus; magisque etiam si sine difficultate cum stercore excessit
[*](Aph. IV, 73; Coac. 285; Progn. § 11).