De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Abstinentiae vero duo genera sunt: alterum, ubi nihil assumit aeger; alterum, ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant: ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit, neque ejus ipsius nimium sumatur; neque enim convenit juxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit; quanto inutilius est in corpore etiam aegro? Neque ulla res magis adjuvat laborantem, quam tempestiva abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi tempora curantibus dant. Rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis
Sudor etiam duobus modis elicitur: aut sicco calore, aut balneo. Siccus calor est, et arenae calidae, et laconici, et clibani[*](cf. Oribas. I, p. 563), et quarumdam sudationum, ubi e terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Bajas[*](cf. Horat. Epist. I, 15, v. 2) in murtetis habemus[*](cf. II, 21). Praeter haec sole quoque, et exercitatione is movetur. Utiliaque haec genera sunt, quoties humor intus nocet, isque digerendus est. Ac nervorum quoque quaedam vitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt convenire: sol et exercitatio tantum robustioribus; qui tamen sine febre, vel inter initia morborum, vel etiam non gravibus morbis tenentur. Cavendum autem est, ne quid horum vel in febre, vel in cruditate tentetur. At balnei duplex usus est; nam modo, discussis febribus, initium cibi plenioris, vinique firmioris valetudini facit; modo febrem ipsam tollit. Fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari, evocarique corruptum humorem, et habitum corporis mutari expedit. Antiqui timidius eo utebantur: Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiva est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo qui proximus est, post tempus accessionis, tuto lavari potest. At si circuitum habere ea febris solita est sic, ut tertio, quartove die revertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est. Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt lenes, levesque jamdiu male habent, recte medicina ista tentatur: cum eo tamen ne praecordia dura sint, neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore, aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat. Atque in iis quidem
Quum de iis dictum sit, quae detrahendo juvant; ad ea veniendum est, quae alunt, id est cibum et potionem. Haec autem non omnium tantum morborum, sed etiam secundae valetudinis communia praesidia sunt: pertinetque ad rem, omnium proprietates nosse; primum ut sani sciant, quomodo his utantur; deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes, liceat species rerum, quae assumendae erunt, subjicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare. Scire igitur oportet, omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse: valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est; item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager; omnem grandem avem, quales sunt anser, et pavo, et grus; omnes belluas marinas, ex quibus cetus est, quaeque his pares sunt: item mel, et caseum: quo minus mirum est, opus pistorium valentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat; in media vero materia numerari ex debere ea, quorum radices, vel bulbos assumimus; ex quadrupedibus, leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur, solidive saliuntur; imbecillissimam vero materiam esse omnem caulem oleris, et quidquid in caule nascitur, qualis est cucurbita, et cucumis, et capparis; omnia poma, oleas, cochleas, itemque conchylia. Sed quamvis haec ita discreta sint, tamen etiam, quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt; aliaque res alia vel valentior est, vel infirmior. Siquidem plus alimenti est in pane, quam in ullo alio: firmius est triticum, quam milium; id ipsum, quam hordeum, et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce, aut vehemens, aut mustum, aut magnae vetustatis, valentissimi generis est. At acetum, et id vinum quod paucorum annorum, vel austerum, vel pingue est, in media materia est: ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. Aqua omnium imbecillissima est. Firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum: firmior ex eo vino, quod bono solo, quam quod tenui; quodque temperate coelo, quam quod aut nimis humido, aut nimis sicco, nimiumque aut frigido, aut calido natum est. Mulsum, quo plus mellis habet; defrutum., quo magis incoctum; passum, quo ex sicciore uva est, eo valentius est. Aqua levissima pluvialis est; deinde fontana; tum ex flumine; tum ex puteo; post haec ex nive, aut glacie; gravior his, ex lacu; gravissima, ex palude[*](cf. Orib.; Coll. med. V, 1, sqq.). Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam ejus requirentibus. Nam levis, pondere apparet; et ex iis, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et et frigescit, quoque celerius ex ea legumina percoquuntur[*](Aph. V, 26). Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur; sed si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro viribus; modusque omnium pro genere sumendus. Ergo imbecillis hominibus, rebus infirmissimis opus est; mediocriter firmos media materia optime sustinet; et robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis assumere ex levioribus potest: magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet.