At vomitus, ut in secunda quoque valetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in iis morbis, quos concitavit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur; omnibus, qui cholera laborant; omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus; et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est; sed si acutus morbus est, si febris est, asperioribus medicamentis opus non est; sicut in dejectionibus quoque supra dictum est: satisque est ea vomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi valentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, veratro quoque albo utendum est. Id neque hieme, neque aestate recte datur; optime vere; tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debet, ut accepturi corpus humidius sit[*](cf. Aph. IV, 13). Illud scire oportet, omne ejusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere[*](cf. Aph. II, 36. 37).
De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit. Oportet autem neque recentiores viros in iis fraudare, quae vel repererunt, vel recte sequuti sunt; et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. Neque dubitari potest, quin latius quidem, et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset,
p.59
Asclepiades praeceperit; nihil tamen repererit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate
[*](De offic. med. § 17) paucis verbis comprehensum sit: qui dixit, 'frictione, si vehemens sit, durari corpus; si lenis, molliri; si multa, minui; si modica, impleri'. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, quum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est; aut molliendum, quod induruit; aut digerendum in eo, quod copia nocet; aut alendum id, quod tenue et infirmum est. Quas tamen species si quis curiosius aestimet, quod jam ad medicum non pertinet, facile intelliget, omnes ex una causa pendere, quae demit; nam et adstringitur aliquid, eo demto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat; et mollitur, eo detracto, quod duritiem creabat; et impletur, non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem, digestione quadam relaxatam, penetrat. Diversarum vero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Ungi enim, leniterque pertractari corpus, etiam in acutis et recentibus morbis oportet; in remissione tamen, et ante cibum: longa vero frictione uti, neque in acutis morbis, neque increscentibus convenit; praeterquam quum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium valetudo longa, et jam a primo impetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere, omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non quum jam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, citius tamen adhibito auxilio tolli: quod duabus de causis necessarium est; et ut quam primum bona valetudo contingat; et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur. Potest morbus minus gravis esse, quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutiat. Sed ut, levata quoque adversa valetudine, recte frictio adhibetur; sic numquam adhibenda est febre increscente: verum, si fieri poterit, quum ex toto corpus ea vacabit; sin minus, certe quum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut quum infirmus aliquis implendus; modo in partibus, aut quia ejus ipsius membri imbecillitas id requirit, aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat: non in
p.60
impetu tamen doloris: et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, quum aliud dolet; maximeque quum a summis, aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus; ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt, qui numero finiunt, quoties aliquis perfricandus sit. Id enim ex viribus hominis colligendum est: et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies; si robustior, potest ducenties; inter utrumque deinde, prout vires sunt. Quo
, ut etiam minus saepe in muliere, quam in viro; minus saepe in puero, vel sene, quam in juvene, manus dimovendae sint. Denique, si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est; nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum, sive per id aliud levamus. At ubi totius corporis imbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior; ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat. In malis jam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui
[*](cf. Aph. IV, 48; Coac. 113). Sed
quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
Gestatio quoque longis et jam inclinatis morbis aptissima est: utilisque est et iis corporibus, quae jam ex toto febre carent, sed adhuc exerceri per se non possunt; et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent, neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti vehementique, praecipueque ardente febre, ad discutiendam eam, gestatione dixit utendum: sed id periculose fit; meliusque quiete ejusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri volet, sic experiatur, si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus, aut capiti, aut praecordiis suberit. Et
p.61
ex toto numquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto, sive in parte est; nisi tamen solis nervis dolentibus; neque umquam increscente febre, sed in remissione ejus. Genera autem gestationis plura sunt; quae adhibenda sunt et pro viribus cujusque, et pro opibus; ne aut imbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est navi, vel in portu, vel in flumine; vehementior vel in alto
[*](vid. p. 65, 1. 38), vel lectica; etiamnum acrior vehiculo. Atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil horum est, suspendi lectus debet, et moveri: si ne id quidem est, at certe uni pedi subjiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu impellendus
[*](cf. Orib. T. I, p. 661).
Et lenia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt valentiora vero iis, qui jam pluribus diebus febre liberati sunt; aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio ; aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre, quamvis diu, manent. In quibus affectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae comprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani, neque firmi homines se gererent, praecepimus[*](I, 2).