De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

5 In naribus vero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo adversa, modo a latere. Si adversa ambo fracta sunt alterumve ex iis, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cavus est; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.

Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi vel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. Sed si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit,

p.520
ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resolvitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fovendus.

Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi adversum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo vehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fovendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt.

Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superinponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo vinculo deligandum est.

p.522

6 In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum.— Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur. In ea vero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a tertio die vapore, ut in naribus posui (5.4), fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

7 Ab his ad maxillam venturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transvorsum, interdum oblicum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pessimum est, quia neque

p.524
facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum: quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae vero semper aliqua parte etiam vexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in alio genere fracturae supervacuum est, cetera eadem facienda sunt: nam linteolum duplex madens vino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat: vinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolvi debere, foveri per spongiam vapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae vel nono die vel septumo fere solvitur. Ea sublata, rursus ossa esse
p.526
tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur: neque id esse solvendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa confervent, transierint. Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter vicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et vicensimum et quadragensimum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est. Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibus aliis perseverandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis diebus habendum silentium.

8 Iugulum vero si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest: nonnumquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, --- id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum umeri motu consentit --- itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro vero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se

p.528
vidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen eius res auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit: at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro vero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram † rursusque sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera
p.530
eadem facienda, quae supra (7.4 seqq.) conprehensa sunt.

Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.

9 Proprie quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. Sed abunde est eadem, quae supra (8.2) scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno vero et vicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat,

p.532
quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem tempus curationis vitandus clamor, strictior quoque --- , tumultus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quicquid vel tussim vel sternumentum movet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa perfracta est, casus asperior est: nam et gravies inflammationes et febris et suppuratio et saepe vitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. Ergo, si vires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis vero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione vivendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut panni ex vino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae. Multo vero magis omnia vitanda, quae supra (C) posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius movendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixagine vel ex ruta vel ex herba stoechade vel ex cumino et pipere. Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere. Ergo cottidie quoque resolvetur, donec iam cerato aut malagmate
p.534
possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo vero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perveniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam levius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est.

In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in

p.536
eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt: medicamentis vero isdem opus est, quae prima parte huius capitis (1D seqq.) exposita sunt.

10 Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umeri et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis: siquidem ea minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transversa; peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt. Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur: idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tacut inaequalia sunt. Si vero non adversa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit brevius et musculi eius tument.— Ergo si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nervi musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibetur: nam

p.538
distentio nervorum vel cancer sequitur, vel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque si antea reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum vel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit: valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus evenit, habenis quoque vel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt. Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum civ fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum --- involvendum duplicibus triplicibusve pannis et in vino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere vero fasceis sex opus est Prima brevissima adhibenda, quae circa fracturam ter voluta, sursum versum feratur et quasi in cocleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire. Altera dimidio longior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori adversa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reversa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem vino et oleo madens. Haec tertia fascia
p.540
comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore finiantur. Atque satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum vero membrum in diem tertium cndu est; eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursus id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est: iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasceis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotienscumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum. Sed si iuxta articulum fractura est † die instillandum vinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur vel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt; deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula inponenda est. Easque omnes contra
p.542
articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari; ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os confervet, compleantur: postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die solvendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.

Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus. Una fascia bracchium amplexa ex cervice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera ab † altera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia vincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se vinctis. Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus

p.544
ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet; medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur. Fasceis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae --- Protinus vero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moveatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. Cum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breviores, sub ala brevissimae. Saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nervi rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fovendus est et molli cerato perfricandus; ferulaeque vel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.

Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admovenda

p.546
sit, sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro eoaque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est: nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: sit idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex cervice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.

--- Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.

In crure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune vero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a lateribus cava, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem,

p.548
si femur, usque ad coxam; si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius, quia numquam in anticum statum revertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.

Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.

His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a vino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; ubi ea desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed --- ad antiquos usus reducendum est.

Gravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt: nam et inflammationes multo graviores et promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Umerus vero quoque in periculum venit, sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transversus praecidendus; sanguis vero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum.

p.550
Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt: in his vero neque intendi nervos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his vulneribus inponendum primo linamentum est vino madens, cui rosae pum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt aliquanto quam vulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest --- numero potius fasciarum id agendum, ut laxae quoque aeque contineant. Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra (1H seqq.) scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus faceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et vinum, magisque in --- primo fame utendum; --- est alienum; vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt; maiorque vulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet,
p.552
id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si brevius, limandum et utrumque scalpro levandum; tum ipsum recondendum est. Ac si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habendi capiti ab ea parte, qua similia est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et vulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.

Nonnumquam etiam in modo vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resolvere atque nutrire. Sequitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Cum iam misera antea condicio vulneris sit, tamen id interdum manus --- diutiusque facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura quibusdam velut aculeis

p.554
carnem vexat; quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus --- intulit.

Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam levissimi fratris inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fait; tum paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda facit aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.

Si quando vero ossa non confervuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in aperto deinde curatio est: possunt enim coire --- Si vetustas occupavit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur. Tum vino fovendum est, in quo malicorium decoctum sit; inponendumque id ipsum corium ovi albo mixtum: tertio die resolvendum fovendumque aqua,

p.556
in qua verbenae, de quibus supra (K) dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae supra (1K) scripsi.

Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere, eoque et brevius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem; et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei involutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus, ideoque locus is intumuit. Quod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea vomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum --- donec id paulum erodat eoque evocet materiam. Ubi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.

p.558

11 Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo acarticuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam.

Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit: deinde gravis inflammatio oritur, atque in talis praecipue: siquidem febres quoque et cancros et nervorum vel distentiones vel rigores, qui caput scapulis adnectunt, movere consuevit. Quorum ossibus omnibus laesis aliquid ubi incidit, protinus is locus proposita sunt (7.4), ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.

Maxilla vero et vertebra omnesque articuli, cum validis nervis conprendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis vel infirmitatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem --- in

p.560
exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque: siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia vero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam --- compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit. Rursus si qui nervorum vitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies. Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, quum maior aut minor usus eius membri relinquitur; quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si illa occupavit, dum conquiescat, non lacessendum: ubi finitast, temptandum in iis membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et nvo habitus. Nam si corpus tenue, si umidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur:
p.562
sed ut primo facilius excidit, ita postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.— Oportet autem ipsam inflammationem levare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiosiusque haec facere in ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur: si vero etiam febris accessit, multo magis; deinde ex die 50 fovere aqua calida; remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti vino modice; iamque ad usus quoque id membrum promovere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.

12 Maxilla in priore partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promovetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent.— Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut

p.564
minister a posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius. Tum medici digiti pollices linteolis vel fasceis, ne delabantur, involuti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt. Ubi vehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et cervicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum iob vero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per nervos laedat.

13 Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri in prima parte (1.11, 12) proposui. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nervi sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loquis possit, interdum sine voluntate semen emittat; quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem

p.566
hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

14 Idem casus manet eos, quorum in spina vertebra exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, nervis qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transversum et infra. In utramque partem exciderint, a posteriore parte vel tumor vel sinus † donec. Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resolvuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in iis accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim nervorum inbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, tantum parvum tamen aut --- in priore partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem † posse: ab exteriore si

p.568
propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.

15 Umerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere; rursus iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est. At si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.

Igitur si in alam umerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus vel molle, certe inbecillius nervis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter reducat, alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem † renum sub ala eius † coire; simulque et illa os --- et altera manu brachium eius ad latus impellere. At si vastius corpus nervive robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos pervenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur. Eaque spata fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde

p.570
loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum; cui rei protinus intervalla II VI quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita latae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni corpus umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est.

At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistra debet repellere; dextra vero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore revertitur.

Reposito umero lana alae sub =icienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obvoluta caput eius debet conprehendere; deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad eiusdem umeri caput tendere;

p.572
saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.

16 In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte huius voluminis (1.19) posita sunt, intellegi potuit. Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes vero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recurvatur; si in posteriorem, brachium curvum est neque extenditur, breviusque altero est; interdum febrem vomitumque bilis movet; si in exteriorem interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum.— Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in iob quoque membris longis, quae per articulum --- longa testa iunguntur: utrumque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi

p.574
per duos manibus, interdum etiam habenam etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus est. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra (10.4) posita est, et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: celerius tantum et saepius id resolvendum est, multa magis aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, sive extra remansit sive intus revertit, callus circumdatur: isque si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet.

17 Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in priorem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum convertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem; si in interiorem exterioremve, in latus. Ubi satis nervi diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At is, quae in priorem posterio-

p.576
remve partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod vis adiecta facilius id in suam sedem compellit.

18 In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moveri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumor ea parte, in quam os venit; ab ea sinus, a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.

19 At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque vi opus est, quom et articuli breviores et nervi minus validi sint. Super mendam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt; tum ima palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.

20 Cum de is dixerim, de iis quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt.

Femur in omnes quattuor partes promovetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vatium est: extra enim pes ultimus spectat;

p.578
si in exteriorem, brevius varumque fit, et pes intus inclinatur; calx ingressu terram non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget. Si in priorem, crus extensum est, inclinarique non potest; alteri cruri ad calcem par est: sed ima planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes incedit. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breviusque est; ubi constiti, calx his quoque terram non contingit. Magnum autem femori periculum est, ne vel difficulter reponatur, vel repositum rursus excidat. Quidam iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt: neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud verum est: cum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere; si non habent, postea non continere. Temptandum igitur est: et si tenerum membrum est, satis est habena
p.580
altera ab inguine, altera a genu intendi; si validius, melius adducent, qui easdem habenas ad bacula valida deligarint; cumque eorum fustium imas partes oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit. Nervis extensis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit (16.3): protinusque, si conplicari femur potest, intus est. In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Reposito osse, nihil aliud novi curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.

21 Genu vero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. Inpriorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id vero proximum esse, cum inde opposita patella

p.582
ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.— In his casibus intendi nervi rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera vero manibus simul, dum ossa in diversas partes --- conpellentur.

22 Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiore partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem convertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. Reponitur autem is quoque per manus, prius in diversa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diu in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.

23 Plantae ossa iisdem modis quibus in manu prodeunt, iisdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne,

p.584
cum mediam plantam imumque eius vinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.