De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

24 In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in iis, qui sunt in manu, positum est (19). Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.

25 Haec facienda sunt in iis casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt --- Hic quoque et ingens periculum est, et eo gravius, quo maius membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita eis ossa sunt, spes nulla est; si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est. Sic quoque reposito osse nervi ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum neque repositum est, sic iacere convenit, ut maxime cubantem iuvat;

p.586
tantum ne moveatur neve dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est (10.7D), ubi ossibus fractis vulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, veniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.