De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

At alvum movent panis fermentatus, magisque si cibarius vel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anteum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malva, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uva ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes; pingues minutae aves, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro adsumitur, pinguis, eadem vel iurulenta vel elixa, aves quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera; omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa vel diluta.

Contra astringunt panis ex siligine vel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque vis eius etiam, si bis coquitur, pulticula vel ex halica vel ex panicio vel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; lenticula, cui vel beta vel intubus vel ambubeia vel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus vel ex plantagine vel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta; dura ova, magisque si assa sunt; minutae aves, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aves, quae magis currunt quam volant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum,

v1.p.210
ac sebum ipsum; caseus, qui vehementior vetustate fit vel ea mutatione, quam in eo transmarino videmus, aut si recens est, ex melle mulsove decoctus; item mel coctum, pira inmatura, sorva, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae vel albae vel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod infervuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluvia potissimum; omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.

Urinam autem movent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum; praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex venatione maxime lepus; vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.

Somno vero aptum est papaver, lactuca, maximeque aestiva, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus. Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.