De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque vel ex milio vel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et virides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt; item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho convenire, neque, quicquid stomacho convenit, protinus boni suci esse.

Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum,

v1.p.206
atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca; bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere. Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.

At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, vinum, et quo meracius est, eo magis. Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa curcurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo sive potio adsumitur.

Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel; ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quicquid deinde vel iurulentum est vel nimis dulce vel nimis tenue. At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves et eae potius duriores, duri pisces: neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus; item bubula omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque

v1.p.208
salsamenta, cocleae, murices, purpurae; vinum austerum vel resinatum.