Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- deflueret ripaque aestus viridante levaret.
- Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
- Ascanius curvo direxit spicula cornu;
- nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
- perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
- Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit
- successitque gemens stabulis questuque cruentus
- atque imploranti similis tectum omne replebat.
- Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
- auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
- Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,
- inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,
- stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum
- rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,
- quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
- scindebat, rapta spirans immane securi.
- At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi