Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- in regnis hoc ausa tuis.
- Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
- exussit foede puppes, et classe subegit
- amissa socios ignotae linquere terrae.
- Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
- vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:
- si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.
- Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
- Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
- unde genus ducis: merui quoque; saepe furores
- compressi, et rabiem tantam caelique marisque.
- Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor,
- Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles
- exanimata sequens impingeret agmina muris,
- milia multa daret leto, gemerentque repleti
- amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
- in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
- congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
- nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
- structa meis manibus periurae moenia Troiae.