Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;
- huic trade, amissis superant qui navibus, et quos
- pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;
- longaevosque senes ac fessas aequore matres,
- et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
- delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
- urbem appellabunt permisso nomine Acestam.
- Talibus incensus dictis senioris amici,
- tum vero in curas animo diducitur omnes.
- Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
- visa dehinc caelo facies delapsa parentis
- Anchisae subito tales effundere voces:
- Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
- care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
- imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
- depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
- Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
- dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
- defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
- debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante