Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. vidimus exscidia et captae superavimus urbi.
  2. Sic O, sic positum adfati discedite corpus.
  3. Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis
  4. exuviasque petet; facilis iactura sepulcri.
  5. Iam pridem invisus divis et inutilis annos
  6. demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex
  7. fulminis adflavit ventis et contigit igni.
  8. Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
  9. Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creüsa
  10. Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
  11. cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
  12. Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
  13. Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto:
  14. nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
  15. Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
  16. sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
  17. Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,
  18. et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae
  19. teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
  20. iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,