Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. numina magna deum.
  2. Tum vero omne mihi visum considere in ignis
  3. Ilium et ex imo verti Neptunia Troia;
  4. ac veluti summis antiquam in montibus ornum
  5. cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
  6. eruere agricolae certatim,—illa usque minatur
  7. et tremefacta comam concusso vertice nutat,
  8. volneribus donec paulatim evicta, supremum
  9. congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
  10. Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis
  11. expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt.
  12. Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis
  13. antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
  14. optabam primum montis primumque petebam,
  15. abnegat excisa vitam producere Troia
  16. exsiliumque pati. Vos O, quibus integer aevi
  17. sanguis, ait solidaeque suo stant robore vires,
  18. vos agitate fugam:
  19. me si caelicolae voluissent ducere vitam,
  20. has mihi servassent sedes. Satis una superque