Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Inruimus, densis et circumfundimur armis,
  2. ignarosque loci passim et formidine captos
  3. sternimus: adspirat primo fortuna labori.
  4. Atque hic successu exsultans animisque Coroebus,
  5. O socii, qua prima inquit fortuna salutis
  6. monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur
  7. mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis
  8. aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat?
  9. Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem
  10. Androgei galeam clipeique insigne decorum
  11. induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
  12. Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
  13. laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
  14. Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
  15. multaque per caecam congressi proelia noctem
  16. conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
  17. Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu
  18. fida petunt: pars ingentem formidine turpi
  19. scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
  20. Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!