Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
  2. plurima perque vias sternuntur inertia passim
  3. corpora, perque domos et religiosa deorum
  4. limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;
  5. quondam etiam victis redit in praecordia virtus
  6. victoresque cadunt Danai: crudelis ubique
  7. luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
  8. Primus se, Danaum magna comitante caterva,
  9. Androgeos offert nobis, socia agmina credens
  10. inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
  11. Festinate, viri: nam quae tam sera moratur
  12. segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
  13. Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.
  14. Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
  15. fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
  16. Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit:
  17. inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
  18. pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
  19. attollentem iras et caerula colla tumentem;
  20. haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.