Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
  2. Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
  3. adicias nec te ullius violentia vincat,
  4. quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
  5. des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
  6. Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
  7. ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
  8. cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
  9. Quid miseros totiens in aperta pericula cives
  10. proicis, O Latio caput horum et causa malorum?
  11. Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,
  12. Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
  13. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
  14. nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,
  15. pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi
  16. vidimus ingentis et desolavimus agros.
  17. Aut si fama movet, si tantum pectore robur
  18. concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
  19. aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
  20. Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,