Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
- nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
- hospitia et Turni potius se credidit armis.
- Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
- Si bellum finire manu, si pellere Teucros
- apparat, his mecum decuit concurrere telis:
- vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
- Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.
- Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes
- conversique oculos inter se atque ora tenebant.
- Tum senior semperque odiis et crimine Drances
- infensus iuveni Turno sic ore vicissim
- orsa refert: O fama ingens, ingentior armis
- vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
- Iustitiaene prius mirer belline laborum?
- Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
- et te, siqua viam dederit fortuna, Latino
- iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.
- Quin et fatalis murorum attollere moles
- saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.