Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. perque undas, superante salo, perque invia saxa
  2. dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
  3. Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem
  4. permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;
  5. bella cient, primaque vetant consistere terra.
  6. Si genus humanum et mortalia temnitis arma
  7. at sperate deos memores fandi atque nefandi.
  8. Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
  9. nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
  10. Quem si fata virum servant, si vescitur aura
  11. aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
  12. non metus; officio nec te certasse priorem
  13. paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
  14. arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
  15. Quassatam ventis liceat subducere classem,
  16. et silvis aptare trabes et stringere remos:
  17. si datur Italiam, sociis et rege recepto,
  18. tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
  19. sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,
  20. pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,