Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
  2. quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
  3. orantes veniam, et templum clamore petebant.
  4. Postquam introgressi et coram data copia fandi,
  5. maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
  6. O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
  7. iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
  8. Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
  9. oramus, prohibe infandos a navibus ignis,
  10. parce pio generi, et propius res aspice nostras.
  11. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
  12. venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
  13. non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
  14. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
  15. terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
  16. Oenotri coluere viri; nunc fama minores
  17. Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
  18. Hic cursus fuit:
  19. cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
  20. in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris