Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. bellaque iam fama totum volgata per orbem,
  2. Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
  3. Constitit, et lacrimans, Quis iam locus inquit Achate,
  4. quae regio in terris nostri non plena laboris?
  5. En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
  6. sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
  7. Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.
  8. Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
  9. multa gemens, largoque umectat flumine voltum.
  10. Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
  11. hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
  12. hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
  13. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
  14. adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
  15. Tydides multa vastabat caede cruentus,
  16. ardentisque avertit equos in castra, prius quam
  17. pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
  18. Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
  19. infelix puer atque impar congressus Achilli,
  20. fertur equis, curruque haeret resupinus inani,