Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. atque opere in medio defixa relinquit aratra.
  2. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt
  3. prata movere animum, non qui per saxa volutus
  4. purior electro campum petit amnis; at ima
  5. solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis
  6. ad terramque fluit devexo pondere cervix.
  7. Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras
  8. invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi
  9. munera, non illis epulae nocuere repostae:
  10. frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
  11. pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
  12. flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
  13. Tempore non alio dicunt regionibus illis
  14. quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
  15. imparibus ductos alta ad donaria currus.
  16. Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
  17. unguibus infodiunt fruges montisque per altos
  18. contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
  19. Non lupus insidias explorat ovilia circum
  20. nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum