Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. victor equus fontisque avertitur et pede terram
  2. crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem
  3. sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
  4. pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
  5. Haec ante exitium primis dant signa diebus;
  6. sin in processu coepit crudescere morbus,
  7. tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
  8. spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
  9. ilia singultu tendunt, it naribus ater
  10. sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
  11. Profuit inserto latices infundere cornu
  12. Lenaeos; ea visa salus morientibus una;
  13. mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
  14. ardebant ipsique suos iam morte sub aegra,
  15. di meliora piis erroremque hostibus illum,
  16. discissos nudis laniabant dentibus artus.
  17. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
  18. concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
  19. extremosque ciet gemitus. It tristis arator
  20. maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,