Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Argitisque minor, cui non certaverit ulla
  2. aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
  3. Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
  4. transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
  5. Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,
  6. est numerus; neque enim numero conprendere refert;
  7. quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
  8. discere quam multae Zephyro turbentur harenae,
  9. aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,
  10. nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
  11. Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
  12. fluminibus salices crassisque paludibus alni
  13. nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
  14. litora myrtetis laetissima; denique apertos