Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto
- tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
- Principio arboribus varia est natura creandis.
- namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
- sponte sua veniunt camposque et flumina late
- curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,
- populus et glauca canentia fronde salicta;
- pars autem posito surgunt de semine, ut altae
- castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet
- aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
- Pullulat ab radice aliis densissima silva,
- ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
- parva sub ingenti matris se subicit umbra.
- Hos natura modos primum dedit, his genus omne
- silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
- Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.
- Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
- deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo
- quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;
- silvarumque aliae pressos propaginis arcus