Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
- infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
- quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
- inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
- exuerint silvestrem animum cultuque frequenti
- in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
- Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
- hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
- nunc altae frondes et rami matris opacant
- crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
- Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos
- tarda venit seris factura nepotibus umbram,
- pomaque degenerant sucos oblita priores
- et turpis avibus praedam fert uva racemos.
- Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes
- cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
- Sed truncis oleae melius, propagine vites
- respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
- plantis et durae coryli nascuntur et ingens
- fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae