Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. arboribus seges et quo mox digesta feratur,
  2. mutatam ignorent subito ne semina matrem.
  3. Quin etiam caeli regionem in cortice signant,
  4. ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores
  5. Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,
  6. restituant: adeo in teneris consuescere multum est.
  7. Collibus an plano melius sit ponere vitem,
  8. quaere prius. Si pinguis agros metabere campi,
  9. densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus;
  10. sin tumulis adclive solum collisque supinos,
  11. indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem
  12. arboribus positis secto via limite quadret.
  13. Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis
  14. explicuit legio et campo stetit agmen aperto,
  15. directaeque acies, ac late fluctuat omnis
  16. aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
  17. proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
  18. omnia sint paribus numeris dimensa viarum;
  19. non animum modo uti pascat prospectus inanem,
  20. sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas