Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
- Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
- “Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—
- Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae—
- cantantes sublime ferent ad sidera cycni.”
- Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
- sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
- Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
- Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
- vatem pastores, sed non ego credulus illis.
- Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
- digna, sed argutos inter strepere anser olores.
- Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
- si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
- `huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
- hic ver purpureum; varios hic flumina circum
- fundit humus flores; hic candida populus antro
- imminet, et lentae texunt umbracula vites.
- huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
- Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
- audieram? Numeros memini, si verba tenerem.
- “Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
- Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
- astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
- duceret apricis in collibus uva colorem.
- insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.”
- Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
- cantando puerum memini me condere soles:
- nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
- iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
- Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
- Causando nostros in longum ducis amores:
- et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
- aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
- hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
- incipit adparere Bianoris: hic ubi densas
- agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
- hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.
- aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
- cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;