Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
  2. ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
  3. et cantare pares, et respondere parati.
  4. Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
  5. vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
  6. aspicio. Ille ubi me contra videt: “Ocius” inquit
  7. “huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi;
  8. et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
  9. huc ipsi potum venient per prata iuvenci,
  10. hic viridis tenera praetexit arundine ripas
  11. Mincius, eque sacra resonant examina quercu.”
  12. Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
  13. depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
  14. et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
  15. posthabui tamen illorum mea seria ludo:
  16. alternis igitur contendere versibus ambo
  17. coepere; alternos Musae meminisse volebant.
  18. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
Corydon
  1. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
  2. quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi
  3. versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
  4. hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
Thyrsis
  1. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
  2. Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
  3. aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
  4. cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Corydon
  1. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
  2. et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
  3. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
  4. puniceo stabis suras evincta coturno.
Thyrsis
  1. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
  2. exspectare sat est: custos es pauperis horti.
  3. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
  4. si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
Corydon
  1. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
  2. candidior cycnis, hedera formosior alba,
  3. cum primum pasti repetent praesepia tauri,
  4. si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
Thyrsis
  1. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
  2. horridior rusco, proiecta vilior alga,
  3. si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
  4. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
Corydon
  1. Muscosi fontes et somno mollior herba,
  2. et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
  3. solstitium pecori defendite; iam venit aestas
  4. torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
Thyrsis
  1. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
  2. semper, et adsidua postes fuligine nigri;
  3. hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
  4. aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
Corydon
  1. Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae;
  2. strata iacent passim sua quaque sub arbore poma;
  3. omnia nunc rident: at si formosus Alexis
  4. montibus his abeat, videas et flumina sicca.
Thyrsis
  1. Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba;
  2. Liber pampineas invidit collibus umbras:
  3. Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
  4. Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
Corydon
  1. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
  2. formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;
  3. Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit,
  4. nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
Thyrsis
  1. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
  2. populus in fluviis, abies in montibus altis:
  3. saepius at si me, Lycida formose, revisas,
  4. fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
  5. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim:
  6. ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.
  1. Pastorem Musam Damonis et Alphesiboei—
  2. immemor herbarum quos est mirata iuvenca
  3. certantis, quorum stupefactae carmine lynces,
  4. et mutata suos requierunt flumina cursus—
  5. Illonis Musam dicemus et Alphesiboei.
  6. Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi,
  7. sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam
  8. ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
  9. en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem
  10. sola Sophocleo tua carmina digna coturno?
  11. A te principium, tibi desinam: accipe iussis
  12. carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
  13. inter victrices hederam tibi serpere laurus.
  14. Frigida vix caelo noctis decesserat umbra,
  15. cum ros in tenera pecori gratissimus herba;
  16. incumbens tereti Damon sic coepit olivae.
  17. Damon
    1. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum,
    2. coniugis indigno Nisae deceptus amore
    3. dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
    4. profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.
    5. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
    6. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
    7. semper habet; semper pastorum ille audit amores,
    8. Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
    9. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
    10. Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes?
    11. Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
    12. cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
    13. Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;
    14. sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.
    15. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
    16. O digno coniuncta viro, dum despicis omnes,
    17. dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae,
    18. hirsutumque supercilium promissaque barba,
    19. nec curare deum credis mortalia quemquam!