agrestem tenui meditabor arundine Musam.Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quiscaptus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antroSilenum pueri somno videre iacentem,inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:serta procul tantum capiti delapsa iacebant,et gravis attrita pendebat cantharus ansa.Adgressi—nam saepe senex spe carminis amboluserat—iniciunt ipsis ex vincula sertis:addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,—Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videntisanguineis frontem moris et tempora pingit.Ille dolum ridens, “Quo vincula nectitis?” inquit;“solvite me, pueri; satis est potuisse videri:carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,huic aliud mercedis erit.” Simul incipit ipse.Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres