Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
  2. ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
  3. agricolae facient: damnabis tu quoque votis.
Mopsus
  1. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
  2. Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
  3. nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
  4. saxosas inter decurrunt flumina valles.
Menalcas
  1. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta:
  2. haec nos, “Formosum Corydon ardebat Alexim,”
  3. haec eadem docuit, “Cuium pecus, an Meliboei?”
Mopsus
  1. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
  2. non tulit Antigenes—et erat tum dignus amari—
  3. formosum paribus nodis atque aere, Menalca.
  • Prima Syracosio dignata est ludere versu,
  • nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
  • Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
  • vellit, et admonuit: “Pastorem, Tityre, pinguis
  • pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.”
  • Nunc ego—namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
  • Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella—