Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta estconcubitus, quamvis collo timuisset aratrum,et saepe in levi quaesisset cornua fronte.ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:ille, latus niveum molli fultus hyacintho,ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,aut aliquam in magno sequitur grege. “Claudite, nymphae,Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,si qua forte ferant oculis sese obvia nostriserrabunda bovis vestigia; forsitan illum,aut herba captum viridi, aut armenta secutum,perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.”Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;tum Phaethontiades musco circumdat amarocorticis, atque solo proceras erigit alnos.Tum canit, errantem Permessi ad flumina GallumAonas in montis ut duxerit una sororum,utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;ut Linus haec illi, divino carmine pastor,floribus atque apio crinis ornatus amaro,dixerit: “Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebatcantando rigidas deducere montibus ornos:his tibi Grynei nemoris dicatur origo,ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.”Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta estcandida succinctam latrantibus inguina monstrisDulichias vexasse rates, et gurgite in alto,ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,aut ut mutatos Terei narraverit artus;quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,quo cursu deserta petiverit, et quibus anteinfelix sua tecta supervolitaverit alis?Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatusaudiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;cogere donec ovis stabulis numerumque referriiussit, et invito processit Vesper Olympo.Meliboeus- Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
- compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
- Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
- ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
- et cantare pares, et respondere parati.
- Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
- vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
- aspicio. Ille ubi me contra videt: “Ocius” inquit
- “huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi;
- et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
- huc ipsi potum venient per prata iuvenci,
- hic viridis tenera praetexit arundine ripas
- Mincius, eque sacra resonant examina quercu.”
- Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
- depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
- et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
- posthabui tamen illorum mea seria ludo:
- alternis igitur contendere versibus ambo
- coepere; alternos Musae meminisse volebant.
- hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
Corydon- Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
- quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi
- versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
- hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
Thyrsis- Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
- Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
- aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
- cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Corydon- Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
- et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
- Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
- puniceo stabis suras evincta coturno.