addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,—Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videntisanguineis frontem moris et tempora pingit.Ille dolum ridens, “Quo vincula nectitis?” inquit;“solvite me, pueri; satis est potuisse videri:carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,huic aliud mercedis erit.” Simul incipit ipse.Tum vero in numerum Faunosque ferasque videresludere, tum rigidas motare cacumina quercus;nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coactasemina terrarumque animaeque marisque fuissent,et liquidi simul ignis; ut his exordia primisomnia et ipse tener mundi concreverit orbis;tum durare solum et discludere Nerea pontocoeperit, et rerum paulatim sumere formas;iamque novum terrae stupeant lucescere solem,altius atque cadant submotis nubibus imbres;incipiant silvae cum primum surgere, cumquerara per ignaros errent animalia montis. Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictumclamassent, ut litus “Hyla, Hyla!” omne sonaret.et fortunatam, si numquam armenta fuissent,Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta estconcubitus, quamvis collo timuisset aratrum,et saepe in levi quaesisset cornua fronte.ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:ille, latus niveum molli fultus hyacintho,ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,aut aliquam in magno sequitur grege. “Claudite, nymphae,Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,si qua forte ferant oculis sese obvia nostriserrabunda bovis vestigia; forsitan illum,aut herba captum viridi, aut armenta secutum,perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.”Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;tum Phaethontiades musco circumdat amaro