Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
  2. mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
Menalcas
  1. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
  2. atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
Damoetas
  1. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
  2. frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
Menalcas
  1. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
  2. creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
Damoetas
  1. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
  2. ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
Menalcas
  1. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
  2. ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
Damoetas
  1. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
  2. Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.
Menalcas
  1. His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.
  2. nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
Damoetas
  1. Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo—
  2. tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
Menalcas
  1. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
  2. nascantur flores, et Phyllida solus habeto.