Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
  2. ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
Menalcas
  1. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
  2. aurea mala decem misi; cras altera mittam.
Damoetas
  1. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
  2. partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
Menalcas
  1. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
  2. si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
Damoetas
  1. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
  2. cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
Menalcas
  1. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
  2. et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”
Damoetas
  1. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
  2. arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
Menalcas
  1. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
  2. lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
Damoetas
  1. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
  2. Pierides vitulam lectori pascite vestro.
Menalcas
  1. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
  2. iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.