Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
  2. insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
  3. fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
  4. lenta quibus torno facili superaddita vitis
  5. diffusos hedera vestit pallente corymbos:
  6. in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,
  7. descripsit radio totum qui gentibus orbem,
  8. tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
  9. Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Damoetas
  1. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
  2. et molli circum est ansas amplexus acantho,
  3. Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
  4. Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
  5. si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
Menalcas
  1. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
  2. audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon
  3. efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
Damoetas
  1. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
  2. nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
  3. sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
Palaemon
  1. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
  2. et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
  3. nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
  4. Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
  5. alternis dicetis; amant alterna Camenae.
Damoetas
  1. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
  2. ille colit terras, illi mea carmina curae.
Menalcas
  1. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
  2. munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
Damoetas
  1. Malo me Galatea petit, lasciva puella,
  2. et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
Menalcas
  1. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
  2. notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
Damoetas
  1. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
  2. ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
Menalcas
  1. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
  2. aurea mala decem misi; cras altera mittam.
Damoetas
  1. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
  2. partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
Menalcas
  1. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
  2. si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
Damoetas
  1. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
  2. cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
Menalcas
  1. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
  2. et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”
Damoetas
  1. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
  2. arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
Menalcas
  1. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
  2. lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
Damoetas
  1. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
  2. Pierides vitulam lectori pascite vestro.
Menalcas
  1. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
  2. iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
Damoetas
  1. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
  2. mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
Menalcas
  1. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
  2. atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
Damoetas
  1. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,