Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. mollia luteola pingit vaccinia calta.
  2. Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
  3. castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
  4. addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
  5. et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
  6. sic positae quoniam suavis miscetis odores.
  7. Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
  8. nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
  9. Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum
  10. perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
  11. Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas,
  12. Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
  13. ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
  14. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
  15. florentem cytisum sequitur lasciva capella;
  16. te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
  17. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
  18. et sol crescentis decedens duplicat umbras:
  19. me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
  20. Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
  21. Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
  22. quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
  23. viminibus mollique paras detexere iunco?
  24. Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.
Menalcas
  1. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
Damoetas
  1. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
Menalcas
  1. Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
  2. dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
  3. hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
  4. et sucus pecori et lac subducitur agnis.
Damoetas
  1. Parcius ista viris tamen obicienda memento:
  2. novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
  3. et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
Menalcas
  1. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
  2. atque mala vitis incidere falce novellas.
Damoetas
  1. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
  2. fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
  3. et cum vidisti puero donata, dolebas,
  4. et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
Menalcas
  1. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
  2. non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
  3. excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
  4. et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
  5. Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.
Damoetas
  1. An mihi cantando victus non redderet ille
  2. quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
  3. Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
  4. ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
Menalcas
  1. Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
  2. iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
  3. stridenti miserum stipula disperdere carmen?
Damoetas
  1. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
  2. experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
  3. bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—
  4. depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
Menalcas
  1. De grege non ausim quicquam deponere tecum.
  2. Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
  3. bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.